Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189

Jacobi,. Judce, secundam Petri et alteram tertiamqne Joannis, cum Apocalypsi, aperte indicat n. 94. Vi­dimus certe jam a n. 44* usque, ampliusque adhuc videbimus , laudatas nunc epistolas et Apocalypsim a plerisque Scriptoribus Ecclesiasticis agnosci9 utque superius dixit: a multis commemorari: Cau­teri vero ab ipso additi, velut in dubium revocati9 etsi olim ab aliquibus, nec a multis tamen com­memorati , ac forte ab uno alterove inter Divinos reputati, mox ab isthac existimatione prorsus exci­derunt ; deuterocanonicorum vero librorum auctoritas in dies magis eluxit. Opinionum commenta de­let dies. §. III. Hippolitus} Cyprianus aliique. 96. S. Hippolitus E. et M. in paucis suis pagi­nis plerosque celebrat deuterocanonicos Libros. Ra­tus conplures Salomonis Libros intercidisse, ait: Exstant enim sola Proverbia et Sapientia et Ec­clesiastes et Canticum. His itaque paris auctorita­tis censuit Librum 1Sapientias 9 dum haec in Canti­cum scripsit. Galland. t. 2. pag. 489* Item in Demonstr. adv. Judceos ait: Producam in medium etiam Prophetiam. Salomonis de Christo9 &c. re- citatque Sapientice Capitis 2. versus plurimos. 97. Historiam Tobies Angelo auctore fuisse ge­stam pro certo habuit cum diceret de Tobia et Sara: Ambobus enim eadem die, eademque hora oran­tibus , exaudita est amborum oratio: missusque est Angelus Raphael9 qui sanaret eos. Tobiae c. 3. 24 — 5. Haec Libri Tobiae verba recitat S. Hippo­litus com. in C. i3. Danielis9 seu in Susannam> cujus Historiam, velut Divinum Librum commen­tariolo explicuit. Ibidem ad v. 8> inquit de Susann-e gestis: Hcec enimvero Judcsorum principes nunc e Libro volunt amputare9 etc. Agnoscit itaque Ca­put i3. Danielis esse genuinam Libri Danielis par­tem, adeoque Divinae simul cum isto authoritatis. Pariter sensit de ejusdem Capite 14* cum in L. de Charismatibus etc. diceret: Sapiens Daniel bis ex 47

Next

/
Thumbnails
Contents