Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189
satis patet, Eusebium deuterocanonicos V. T. Libros et in Canonem non retulisse , et tamen velut Divinae auctoritatis Libros allegasse ad firmanda quoque dogmata. Prout allegavit libros Machabaeorum quoque L. i2. Prcepar. Evang. 92. Ejusdem sententiam ultro assequi licet circa deuterocanonicos utriusque T. Libros e S. Pamphili M. sensu , cujus ille assecla, et socius fuit operum, praeprimisque in concinnanda pro Origene Apologia. In hac C. 3. S. Pamphilus cum Eusebio scripserat de Verbo: Ut ait sermo Scripturae: Vapor quidem prim te et ingenitae Virtutis Dei. Hoc ait sermo Scripturae Sapientias C. 7. 25. Eandem Sapientis sententiam dogmatice repetit C. 5. hisce : In Sapientia Salomonis refertur, in qua seipsam Sapientia (utique Divina) describit dicens: Vapor est enim Virtutis Dei, et aporrhaea gloriae Omnipotentis purissima. Ubi hanc libri Sapientiae sententiam diserte tribuit Sapientiae Divinae , se ipsam describenti. Item C. 4. dicit: Scriptum est: Quamplurima in operibus Dei in secretis sunt. Quod Ecclesiastici C. 16. 23. in greeeo Scriptum est sensu n. 3q. q3. Eadem in Apologia C. 7. dicit S. Pamphilus et Eusebius: Ita ait Joannes in Revelatione sua : Et reddidit mare mortuos> quos habebat etc. Apocalyps. 20. 13. Item: Considerandum est tamen propter illum sermonem Joannis: Beatus qui habet partem in Resurrectione prima etc. Apoc. 20. 6. Denique Eusebius L. 2. H. C. 23. de Jacobi et Judce epistolis monuit: Sciendum est > quod a nonnullis non recipiantur, — nos tamen scimus, etiam istas cum caneris ab omnibus pene Ecclesiis recipi. Paucula ista ex Eusebio decerpta de N. T. Libris satis testantur, cuinam parti assenserit e dubitantibus circa aliquos eorum. Solum addo: eum epistolam ad hebraeos nonnunquam ut controversam memorasse at mox L. 1. con. Marcell. et L.deEc- cies. Theologia ut genuinam Pauli epistolam dogmatice opposuisse haereticis. 45