Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189

cos firma prorsus Excerpta Onesimo subministra­ret. De ceeteris vero non Omnium consensu rece­ptis, sicut nihil omnino profert Melito : ita nihil ex ipso licet contra hos inferre. Quod enim deuteroca- nonicos V. T. Libros Palaestini, quos Melito adi­verat, Judaei longe minari in existimatione habue­rint, quam hellenistce Judaei; et quod saeculo 2. nec­dum omnium, consensu Ecclesiarum agnita fuerit Di­vina Librorum illorum auctoritas, ipsi ab exordio praefati sumus, n. 12 — 7. 90. Neque Eusebius , Melitonis , Origenisque Canonem laudans , fallaci ea opinione inbutus fuerat, quod Librum aliquem non recensere in Canone, sit eundem excludere a Libris Divinitus inspiratis. Li­cet enim ipse cum Melitone ac Origene nullum alium memoret Canonem quam hebraeorum ; nihilominus 5n hoc non contentos deuterocanonicos V. T. Libros, lanquam Divinitus inspiratos Libros laudat, e.g. L. 1. adv. Marcellum Ancyr.E. ad probandum dogma: posse Filium Dei dici vivam Imaginem Patris ait: Hoc et Scriptura testatur inquiens : intraque binas S. Pauli sententias allegat ista Svpientice ver­ba: Lucis ceternte est emanatio, et speculum im­maculatum Dei operationis , et Imago ipsius Bo­nitatis. Sap. 7. 26. in graec. Velut ejusdem igitur Divinet auctoritatis Scripturam allegaverat ad fir­mandum dogma Sapientiam cum S. Paulo. 91. Ibid. L. 2. Baruchi sententiam recitat Eusebius sub Jeremice nomine, adeoque velut Propheticam et Divinam , dicens: In progressu demum cum Jere­mias de Servatoris Incarnatione diceret : Post hete in terris visus est, et cum hominibus con­versatus. Ubi Baruchi C. 3. 38. verba pro stabilien­do dogmate allegat sicut et L. 6. C. ig. Demon­strat Evang. Itidem Con. Marcell. L. 1. de Ec- cies. Theologia, e verbis Pauli: O Altitudo divi­tiarum Sapientiae et Scientice Dei, etc. Rom. n.33. et e verbis Ecclesiastici C. 3. 22. Altiora te ne quaesieris etc. tanquam ex unius auctoritatis verbis unum efformat argumentum. Vel ex his speciminibus 44 1

Next

/
Thumbnails
Contents