Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189
87. Alioquin Eusebius cit. L. 4- C. 26. Melito- nis Canonem relaturus praemisit: Idem in Excerptis a se conpositis , universos V. T. Libros, qui Omnium Consensu recepti sunt, statim in principio operis recenset. Quo satis indicat, illic a Me- litone constructum fuisse Canonem V. T. Librorum, inclinante saeculo 2. omnium consensu receptorum. Tunc vero non solum non omnes V. T. sed neque D. Testamenti Libri omnes fuerant omnium consensu recepti vel tanquam Divini, taceo ut Canonici. Prouti ergo isti poterant post Melitonem referri in Canonem , ita et illi. 88. Item cit. loco apud Euseb. Melito scripserat Onesimo: Cum pro amore ac studio tuo erga E'er bum Dei9 scepius a me postulaveris y ut Excerpta quadam ex Lege et Prophetis, qua ad Servatorem et universam fidem nostram pertinent„ tibi conponerem. — Inque fine addit: Ex his igitur libris Excerpta collegi. Si haec Excerpta principalius et petita, et destinata erant ad refutajulon Judaeos et haereticos; non debebant utique desumi praeterquam e Libris omnium consensu receptis, ad- minus Judaorum quoque, ut horum prisca de S. Libris fide, nostrae consona, possent et ipsi et haeretici stringi. 89. Ibidemque ait Melito: Igitur cum in Orientem profectus essem y et ad locum ipsum pervenissem y in quo hac et pradicata et gesta olim fuerunt; V. T. Libros diligenter didici: eorum- que Indicem, infra subjectum 9 ad te misi. Abest ab hoc Canone Liber Estheris y qui tamen Judaeis acatholicisque Canonicus est usque ad C. 10. v. 3. inclusive. Adest vero in eo Rutha Libellus , quem acatholici passim rejiciunt; praefracte tamen se Meli- tonis Canone tueri volunt! Denique Melito in Palaestinam profectus , illic utique Judaeorum potissimum traditionem, velut e fonte haurire studuit, ut certius cognosceret: quaenam V. T. Scripturae omnium consensu , Judefcrum nempe et Catholicorum consensu recepta sint; ut sic contra Judaeos aeque ae haereti43