Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189
85. Apud Eusebium L. 6. H. E. C. 25. Orige- nes Com. in Jo. ait de S. Petro : Unam duntaxat. Omnium Consensu receptam, reliquit Epistolam. Concedamus vero et secundam ejus esse ; de hac enim ambigitur. Concessio ista fuisset admodum irreligiosa, si sufficiente Traditione non fuisset nixa; sine qua utpote nefas est, quidquam Divinis accen- seri Litteris. Unde expresse quoque hom. 7. in Jo- sue ait: Petrus enim duabus Epistolarum suarum personat tubis , Jacobus quoque ac Judas. His Jacobi quoque ac Judas epistolas commendat. Sed et citato apud Euseb. loco subdit de Joanne: Scripsit etiam epistolam admodum brevem; esto autem ejus et secunda et tertia; siquidem non omnes dicunt genuinas illius esse. Tanti tamen, etsi non omnes ? tradere debebant epistolas istas, velut genuinas S. Joannis epistolas ; ut non temere Apostolo tribuerentur; nec irreligiose Divinis accen- serentur Scripturis. §. II. De Melitonis Canone ac Eusebio, istum referente. 86. E proposito isthuc reservavi Canonem V. T. a Melitone Sardensi E. sceculo 2. descriptum, et ab Eusebio relatum. L. 4• H- E. C. 26. Ab hoc enim Canone absunt deuterocanonici V. T. Libri fere ut ab Origenis. n. 72. Sicut tamen hinc falso quisquam argueret, Origenem Libros deuterocan. non fuisse veneratum ut Divinitus inspiratos; tale3 enim esse professus est t prout audivimus a n. 72. usque: pariter non licet e>Canone per Melitonem descripto arguere, illum Libros deuterocan. non agnovisse Divinitus inspiratos. Nec diffido futurum fuisse, ut ejusmodi illatio tam facile removeretur a Melitone, quäm plene eam repulimus ab Origene ; si Melitonis opera non interivissent preeter sola quadam minuta fragmenta , e caeterorum cineribus reliqua. Similiter censendum esse de Laodiceni Concilii Patribus, qui similem ediderunt Canonem i et quorum opera seque ac Melitonis, ignota sunt, mox intelli- gemus n, 17& 4~