Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189

MVATfCAMN/fiMUV Praenotanda. i. I^ibri in sacris Ecclesiée Catholicae Codicibus con­tenti, illi nuncupantur deutero-canonici, seu secun­do -canonici , qui in universae Ecclesiae Canonem posterius sunt relati quam caeteri, qui eapropter di­cuntur proto-canonici , seu primo-canonici. Dixi: qui in universae Ecclesiae Canonem posterius sunt relati; omnes enim libri, dicti deutero-canonici, in illis Ecclesiis , quibus per ipsos Apostolos sunt de­scripti, aut velut Divinae auctoritatis commendati, ab Ecclesiae exordio usque erant Canonici: seu re­spectu illarum Ecclesiarum erant proto-canonici, e. g. S. Jacobi et altera S. Petri epistola, Apoca­lypsis etc. At quia ex illis Ecclesiis Apostolorum Traditio ad reliquorum notitiam nonnisi lentius po­terat devenire ; n. 12. inde Libri illi deutero-cano- nicorum locum nomenque tenent. 2. Veteris Testamenti Libri deutero-canonici sunt: Baruch, cujus C. 6. descripta est epistola Pe­remi ae, item Tobias, Judith, Sapientia, Eccle­siasticus, et bini Machabaeorum Libri. Eos solos septem Libros non habent Judaei in S. Librorum Ca­none; etsi duntaxat 22. aut 24. libros in eo nume­rent; nos vero cum Concilio Tridentino nominemus V. T, Libros 45. Illi enim plures libros in unum conponunt, quos ros seorsim conputamus. 3. Partes item V. T. deutero-canonicae nuncu­pantur , e Danielis Capite 3. versus 24« usque go. in quibus refertur Oratio Azariae, ei Canticum trium puerorum: item Danielis Caput i3. ubi Susannes historia, et Caput 14. ubi Belts et Draconis exci­dium, et Daniel in lacu leonum per Habacuc cibo refectus narratur : denique fragmenta quaedam Libri Estheris a C. io. usque ii>.

Next

/
Thumbnails
Contents