Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189

6 4* Deutero-canonicos N. T. libros Nicephorus X. 2. Hist. C. 46. his recenset: Libri illi : Episto­la scilicet Jacobi, altera Petri, unica Judce, al­tera et tertia Joannis, et Epistola ad Hebrceos, tametsi controversi ab antiquis sint habiti; post­ea in omnibus, quae sub Ccelo sunt, Ecclesiis authoritatem sacro - sanctam et irrefragabilem obtinuerunt. Nihilominus seris postea saeculis prae­sumpsit Lutherus primique ejus sequaces, plerasque Epistolarum illarum non solum e numero S. Libro­rum eliminare, sed et minus decore traducere; quas tamen mox fere omnes iliorum posteri, velut Divi­nas , venerari caeperunt. Hinc mirum est, quomodo adhuc nonnulli Lutherum casteresque, rescissae unita­tis Ecclesiae primipilos , tamquam Divinitus mis­sos celebrare praesumant; cum illi ne discernendis quidem Libris Divinitus inspiratis, et diuturna jam Ecclesiae veneratione illustribus , pares fuerint; prompti autem fuerint ad eosdem faede cavillandos. 5. Nicephorus, utpote graecus, Apocafypsim non recensuit inter Libros ab antiquis controversos, ideoque deutero-canonicos; quia de divina illius auctoritate latini potius nonnulli quam graeci dubi­taverunt. Pariter non meminit Partium , quae in N. T. deutero-canonicae nuncupantur: S. Marci videli­cet, Capitis 16. versus 9 usque in finem de appa­ritionibus redivivi Salvatoris : S. Lucee C. 22. ver­sus 43 - 4- de sanguineo Christi D. sudore et An­gelo eum confortante,: item Joannis Capite 8. histo­ria de muliere adultera, a Christo D. absoluta: de­nique epistolae I. Joannis C. 5. v. 7. Tres sunt, qui testimonium dant in Cado: Pater, Verbum et Spiritus S. et hi tres unum sunt. Recentissimi quidam conplura nituntur eradere e diversis utriusque Testamenti Libris. Eos neoterica suamet infantia damnat. 6. Ih rejiciendis deutero-canonicis utriusque Te­stamenti Partibus non adeo snnt concordes acatholi- ci, quemadmodum in neganda Divina deutero-cano- nicorum V. T. Librorum authoritate. Potissimum eo-

Next

/
Thumbnails
Contents