Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189

7b. Verum jam n. 38. intelleximus, Origenem Libros , Partesque Librorum , Judaico Caripue non contentas, pro Divinitus inspiratis habuisse : idem- que de caeteris deuterocanonicis Libris mox visuri su­mus. Ibidem intelleximus, Origenem docuisse, Ju­daicas traditioni iudubie praeferendam esse Ecclesiae Christi D. Traditionem. Continuoque intelligemus, Origeni aliud fuisse , Libros pro Divinitus inspi­ratis haberi, aliud etiam in Canontm referri: eumque aperte damnasse praecipuum illud acatholi- corum argumentum t Libri Deuterocanonici primiti­vis saeculis non sunt illati in Canonem , ergo neque pro Divinitus inspiratis fuere habiti. Ipse enim eos libros nec Canonicos nuncupat ullibi, nec in Cano­nem relatos fuisse indicat, constantef: tamen velut Divinos celebrat. 74. Etenim hom. 27. in Numer. ait: Cum re­citatur talis aliqua Divinorum Voluminum le­ctio , in qua non videtur obscurum, libenter ac­cipiunt: ut est libellus Esther aut Judith, aut etiam Tobia, Mandata Sapientia. Ubi Judith, Tobia, Sapientiaque Libros Divina Volumina non minus nuncupat ac Estheris. Pariter loquitur ibidem hom. 18. Item hom. 19. in Jeremiam in­quit: Volo exemplum dare e Scriptura, justi fá­déra revocantis: — Judith fader a sanciverat cum Holopherne etc. Quod vero Scriptura, simpliciter nuncupatae, vocabulum sumat in sensu Christi D. et Apostolorum , n. 4°* patet, cum Librum Judith inter Divina Volumina ab eo relatum fuisse, paulo au­diverimus. 75. Eodem subinde sensu L. de Orat. n. 11. scripserat de Tobia et Sara: Post utriusque Oratio­nem exaudita est, inquit Scriptura , deprecatio utrorumque. Hoc Tob. 3. 24. inquit Scriptura. In- que ep. ad Rom. n. 12. inquit: Mysterium enim Regis, ait Scriptura, celare tyonum est. Tob. 12. 7. Pariter L. de Orat.'n. i3. ait: Exempla passim occurrunt in Sacris Scripturis: horumque in se­rie inquit: Judith inpetrato Dei auxilio devicit

Next

/
Thumbnails
Contents