Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189

Holophernem» Hic igitur inter sadras Scripturas $ et n. supr. inter Divina Volumina retulit Librum Judith cum Tobia > Sapientia et Esther; etsi ite­rato meminerit, Tobiam et Judith ab hebrceis non recipi. Ep. ad African. aliasque. 76. Sapientia? Librum , quem jam intelleximus, sb Origene inter Divina volumina conputatuin, 72. 74. ipse priscorum more , n, 63. Salomonis nun­cupat, e. g. L. 4. de Princip. scribens: Sapientia, quot dicitur Salomonis } qui utique Uber non ab omnibus in auctoritate habetur. Solum ali: non ab omnibus, etc. Ipse vero cum plurimis eum inter Divina volumina veneratus Com. in Exod. hom. 6. n. i. ait*. De quo etiam Propheta pr a dixerat: Morte turpissima condemnemus eum. Sap. 2. 20. Tum hom. 12. in Num. Dicebat ille, qui reple­tus fuit Sapientia Dei: Ipse enim mihi dedit to­rum , quce sunt, scientiam veram , ut scirem substantiam Mundi, etc. Sap. 7. 17. Ubi profitetur, Librum Sapientice continere sententias Propheticas, repletas Dei Sapientia. Subque nomine Sacrae Scri­pturae allegat Librum Sapientice Origenes Hom. 3. in Num. et Com, in Cantic, et L. 3. con. Celsum, n. 72. 77. De Ecclesiastici Libro, hom. 18. in Num. inquit: In Libro (qui apud, nos quidem inter Sa­lomonis volumina haberi solet et Ecclesiasticus dici, apud Graecos vero Sapientia Jesu filii Si- rach appellatur) scriptum est: Omnis Sapientia a Deo est. Ecclesiastici, i. 1. Quo sensu fuerit Sa­lomoni tributus Liber Ecclesiastici, vidimus n. 63. Origenes illum ut Propheticum Librum celebrave­rat, hom. 8. in Exod. dicens: Et ideo luget nos Propheta, quos videt hujuscemodi inconstantia fluctuare, et dicit: Vae duplici corde. Ecclesiasti­ci 2. 14. Item Select.‘in Ps. n. 7. Sed novi ego et alia flagella, quibus vehementius cruciamur, il­la scilicet, quae per Prophetam describit Sapien­tia, Prophetam enim eum dico: Quis dabit in cogitatu meo flagella, et in corde meo correptio­nem Sapientice etc. Ecclesiastici. 23. 2. 38

Next

/
Thumbnails
Contents