Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189
ipse tradiderat: Dominum in simplicitate cordis esse queerendum. Sap. i. i. Non dubitavit itaque Libros Baruch et Sapientice esse Divinitus inspiratos. 71. Phrasi: Scriptum est , de qua diximus n. 3g. allegat Librum Ecclesiastici hisce : Itaque cum utrumque ex praeceptis eius didiceritis, quid velit, et quid nolit, sicut Scriptum est: Ecce posui ante te bonum et malum, etc. Ecclesiastici. i5. 18. Meminit item Historiae Judith C. 17* de Monogam. et Machabaeorum C. 4. adv. Judceos, eadem cum energia, qua caeterorum Divinae auctoritatis Librorum. Deque Apocalypsi ait: Etsi Apocalypsim ejus (praevie nominati Joannis Ap.) Marcion respuit; ordo tamen Episcoporum ad originem recensus , in Joannem stabit auctorem. L. 4. adv. Marcion. C. 5. Denique ait: Enoch apud Judam Apostolum testimonium possidet. Judae v. 14. Ex his paucis speciminibus assequi licet, Tertullianum tum memoratos, tum caeteros Deuterocanonicos Libros pro Divinae originis Libris habuisse. Cap. 5. Continuata saeculo 3. Traditio. §. T. Origenes. 72. Ex Origene non modicum triumphum sibi accinunt acatholici eo, quod is non alium V. T. Librorum memoret Canonem quam hebraeorum ; supponat imo, neque alium teneri ab Ecclesia Christi D. Quippe Comm, in Ps. I. apud Euseb. L. 6. H. E. C. io. relato inquit: Sunt autem 22. libri juxta Hebrceos. Recitatoque istorum Canone subdit: Extra horum censum sunt libri Machabaeorum, qui inscribuntur Sarbet Sarbaneel. Solosne ergo Ma- chaboeorum Libros Origenes extra Canonem hebrae- orum constituit? Hoc minime faveret acatholicis. Putant autem id potius suae causae favere, quod cum Origenes nullatenus adnotet, distinctum a Judaico Canonem tenuisse Ecclesiam , hoc ipso indicet, hanc cum Judaeis communem V. T. Canonem habuisse. 36