Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189
nis allegat vicibus*, nec dubitavit porro esse Divinitus inspiratum. 67. Idem L. 2. Strom, definit Fidem hisce : Rerum quae sperantur, substantia, argumentum eorum , quce non videntur: út est sententia Divini Apostoli. Haec Divini Apostoli sententia demmta est ex ep. ad hebraos C. 11. 1. Pluraque deinceps ex eadem ad hebrceos epistola adducit sub expresso Pauli nomine. Et L. 6. ait: Nam Paulus, — ad hebrceos quoque scribens etc. allegatque ejus verba e C. 5. 12. De ejusdem in libris Hypotyposeon contenta sententia testatur Eusebius L. 6. Hist. C. 14* Epistolam autem ad Hebrceos Pauli quidem esse affirmat; sed hebraico sermone, utpote ad Hebraeos primum scriptam fuisse: Lucam vero eandem gr aeco sermone studiose interpretatum, grads hominibus edidisse. Suam quoque sententiam Eusebius L. 3. C. 29. his edidit verbis: Cum enim ad Hebrceos patrio sermone scripsisset Paulus; alii Lucam Ev. alii hunc, de quo loquimur, Clementem (Romanum P.) epistolam illam esse interpretatum , ferunt. Graeca quippe epistolae illius oratio est cultior quam tredecim epistolarum Pauli ; eam igitur Paulus nqn scripsit grace. Si autem voluisset Paulus epistolam illam originaliter concipi scribique graece ; cur non ipsémét, prout alias suas epistolas , concepisset , scripsissetque aut dictasset grace? Fors in una hac epistola captabat stili alieni venustatem? Merito proin Clemens, Eusebius aliique non ambigebant, epistolam ad Hebraeos originaliter hebraice conceptam exaratamque fuisse (prout satis indicant contenti in eadem hebraismi) ac subinde ab aliquo e S. Pauli comitibus fuisse in graecum idioma translatam. Habita proin authentica versioné minus fuit curae habitus epistolae hebraus textus, prout et Evangelii Matthaei. 68. Tum L. 4, Strom. 11. 17. ait Clemens: Abraham, qui propter fidem et hospitalitatem , Dei amicus — est appellatus. Sic appellatus est Jacobi 2. a3. Hancqae Abrahae appellationem see34