Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189

pius in suis libris celebrat. Dumque L. 2. Strom. ait: Videtur Joannes in majore Epistola, etc. agnoscit praeter majorem Joannis epistolam alias quo­que. Ac L. 2. Pcedagog. C. 7. dicens : Nobis enim finis est, esse a perturbatione alienos, et hoc si­bi vult illud: Pax tibi, respexit Joannis epistolae tertiae v. 14. 69. De S. Judae epistola L. 3. Strom, sic sen­sit: De his et similibus hceresibus, existimo, Ju- dam prophetice dixisse in epistola: Similiter hi quoque somniantes. etc. v. 8. in graec. Et L. 3. Pae- dag. C. 8. prolixam Judae v. 5. etc. refert sententiam hancce: Volo enim vos scire, inquit Judas, quod Deus qui semel servavit populum ex JEgypto, se­cundo perdidit eos. etc. Hanc itaque epjstolae sen­tentiam et Judot genuinam, et Propheticam esse professus est. Denique L. 6. Strom, ait: In vigin- ti quatuor soliis habet locum , populum judica­turus : prout Joannes dicit in Apocalypsi. .Nec alteri Joanni quam Apostolo adtribuit Apocalypsim; dum sine addito simpliciter Joannem nominat, ve* lut alioqui notissimum : proutque fecit superius n. 68. dicens: Joannes in majore epistola; ubi certe Joan­nem Apostolum designavit. Ex allatis liquet abunde, Clementem deuterocanonicos utriusquc T. Libros ve- lut Divinitus inspiratos veneratum fuisse, tametsi non omnes essent in Canone Ecclesias Alexandrina?, n. i65. 70. Tertullianus floruit exeunte saeculo 2. et ini­tio 3. Is L. Scorpiace C. 8. Jeremiae inscribit Li­brum Baruch, cujus C. 6. continetur Jeremice epi­stola, e qua cie tribus Pueris dicit: Meminerant enim Jeremice scribentis ad eos, quibus illa ca­ptivitas imminebat. Et nunc videbitis Deos Ba­byloniorum. Baruch. 6. Eorundem trium Puerorum Canticum Danielis Libro adserit, L. de Pudicit. C. 17. dicens: Cui (Deo) animalia etiam et incor­poralia laudes canunt apud Dánielem: nempe Da­nielis 3. 60. etc. Librum Sapientice allegat sub no­mine Salomonis L. de Prescript. C. 7. hisce : No­stra institutio de Porticu Salomonis est, qui et 35

Next

/
Thumbnails
Contents