Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189
S3 Ecclesiaste) sed extra hos vulgatas servabantur. Nonnulli demum e Patribus rejicere noluerunt vulgatam libros illos allegandi rationem. 64* Clemens item L. 4- Stromat. scripserat: Perfecta illa in Fide Esther Israelem a potestate tyrannica liberans — tyrannicum per Fidem solvens decretum etc. Ibidemque referens synopsim historice Judith, caetera inter ait: Se ipsum tradens hostibus in Fide Dei, prcemia autem Fidei mox accipit Mulier, etc. Utriusque S. Mulieris facta, tamquam singularia prorsus Divinae Gratiae opera refert ; ut dubitare non liceat , ejusdem Gratia, opus censuisse binos Judith ac Esther historiae libros, e quibus hanc desumserat. 65. Tum L. i. Strom, inquit: In hac captivitate (Babylonica) fuit Esther et Mardochceus, cujus habetur Liber , sicut et Machabceorum. Quo nexu indicare colligitur, eadem in authoritate habitos Libros Machabceorum , in qua Estheris Librum , Judaeis quoque Divinum. Siquibus autem videtur hic Clemens unum duntaxat Machabceorum , Librum asserere, advertere possunt, priscos nonnullos , binos nobis Machabaeorum Libros, velut unum respexisse: graecumque Clementis vocabulum ßißXtov posse plures quoque designare libros. 66. Tobice Librum eo more aiiegat, quo Christus D. et Apostoli Scripturam Divinitus inspiratam; n. 40* etenim L. 2. Strom, ait: Hoc breviter Scriptura significavit dicens: Quod odio habes, alii ne feceris. Tob. 4. *6* Ibidemque L. 6. Exaudiens Scripturam, quce dicit: Bonum est jejunium cum oratione. Tob. 12. 8. Demum L. 2. Pcedag. 0 3. Baruchum diserte nuncupat Divinam. Scripturam scribens: Dicit Divina Scriptura, ad eos, qui sunt sui amantes et arrogantes: Ubi sunt j qui gentibus inperabant, tt qui dominabantur feris quce sunt super terraml qui in Cceli avibus ludebant etc. Baruch. 3. 16 — q. Ibidemque L. i. O io. Clemens consueto priscis more ac sensu , n. 53. Baruchi librum sub Jeremice nomine terC \