Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189
53. Advertere hic oportet, priscos Librum Baruch passim sub Jeremite nomine allegare, at uequa- quam per errorem : út quidam Patrum cavillatores effutivere. Auctor enim Libri protinus ab initio se Baruchum iterato nuncupat; unde qui vel a limine novit Librum, novit etiam auctorem ejus Baruchum fuisse. Sed quia Baruch fuerat Jeremise amanuensis, istiusque senfentias post fata ipsius in Librum retulisse credebatur; hoc sensu Liber iste olim sub Jeremice nomine suevit allegari. 54* Item L. 4* C. 26. n. 3. scripserat S. Irenaeus : Audient eas> quae sunt a Daniele Propheta, voces : Semen Chanaan et non Juda , species seduxit te, et concupiscentia evertit cor tuum etc. Dánielig C. i3. 56. Ibidem C. 5. pro firmando Resurrectionis dogmate allegaverat Danielis C. 14. dicens : Daniel Propheta cum dixisset ei Cyrus rex Persarum: quare non adoras Bel? annunciavit dicens: quia non colo idola manufacta, sed vivum Deum etc, Dan. 14* 3. 4* e* 24* Non dubitavit ergo S. Irenaeus, a Daniele scriptum fuisse etiam Caput i3. et 14. quibus Susannas ac Belis historice narrantur. 55. Tum L. 3. C. 10. inquit: In fine autem Evangelii ait Marcus: Et quidem D. Jesus postquam locutus est eis, receptus est in Ccelos, et sedet ad dexteram Dei. Marci 16. v. penultimo. Totum itaque C. 16. Marci agnovit esse genuinum. Et L. 3. C. 6. n. 5. ait: Fidelis Moyses famulus et servus Dei, dicitur a Spiritu. Is autem dicitur a Spiritu in S. Pauli ep. ad hebr. 3.5. Item L. 4* C. 16. probaturus, Circumcisionem etiam potuisse sufferri et a Christo D. sublatam fuisse, n. 2. inquit: Abraham sine circumcisione et sine observatione sab- bathorum, credidit Deo , et reputatum est illi ad justitiam, et amicus Dei vocatus est. Quod argumentum ac sententiam sumsit ex epistola Jacobi C. 2. 23. Atque ex altera S. Petri epistola C. 3. 8. recitat haec verba: Dies Domini sicut mille anni. L. 3. C. 23. n. 2, a 8