Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189
56. Idem L. i. C, 16. n. 3. scripserat: Joannes enim, Domini discipulus superextendit damna- tionem in eos, neque Ave a nobis, eis dici volens : Qui enim dicit (inquit) eis Ave, communicat Operibus ipsorum nequissimis. Hoc autem Joannes , Domini discipulus , scripserat in altera sua epistola v. ii. Tum L. 3. C. io. postquam n. 5. dixerat de Joanne : In epistola sua sic testificatus est nobis: Filioli! novissima hora est , et quemadmodum audistis , quoniam Antichristus venit etc. quae copiose recitat ex ejus prima epistola C. 2. i8. etc. mox n. 8. inquit: Joannes in Praedicta epistola fugere eos prcecepit (haec tamen praecipit in 2-da epistola) dicens: Multi pseudoprophetae exierunt in hunc Mundum — qui non confitentur D. J. Christum iri carne venisse; Hic est seductor et Antichristus. Videte , ne perdatis quod operati estis. Et rursus in epistola ait: Multi pseudopropheta, exierunt de saeculo. In hoc cognoscetis Spiritum Dei : Omnis Spiritus 9 qui confitetur J. Christum in carne venisse, ex Deo est. etc. qua? sumta sunt e Joannis epistola prima , C. 4. v. i — 3. praecedentia autem sumta sunt ex epistola secunda y v. 7. 8. utramque nihilominus epistolam velut unam eandem allegat. Nec hoc fieri poterat lapsu memoriae, quem praetendit Massuet; tam prolixas enim ex utraque epistola sententias recitat illic S. Irenseus, ut ipsum codicem sacrum prae oculis habuisse, atque exscripsisse liqueat. Unde certius fit, illum utramque S.. Joannis epistolam velut unam respexisse, alteramque ac tertiam epistolam propter suam exilitatem, tamquam primae appendiculas aut codicillos considerasse. Idem ab aliis quoque facturn intelligemus contra adversarios epistolarum illarum. 5n. Apocalypsim denique tamquam Propheticum Librum commendat L. 4. C. 20. n. 11. dicens : Sed et Joannes , Domini discipulus, in Apocalypsi Sacerdotalem et gloriosum regni ejus videns adventum, Conversus sum9 inquit, videre 29