Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189

a6t carentur scriptorii characteres ; Moyses vetuisset Ju­daeis usum inscriptionesque scriptoriorum chara­cterum; quo nihil absurdius fingi potest. Istud pa­tescet expendenti ea loca. In pluribus denique illis citationibus cubat error, fors typi, in aliis violen­tissima hesternaque interpretatio, et applicatio. Sic e. g. singulis .ZEgyptiis, operarum per hebraeos prae­standarum praefectis, (Exod. 6- 6’. et 14O tradit in ma­nus stilum scriptorium, ut litterariis characteribus de­scribant praestitas praestandasque operas; cum hodie­rne etiam milliones eorum, qui operis praesunt, lit­teras vel non noverint, vel eo in negotio illis non utantur, sed ruralibus consuetis annotationibus inci­sionibusque etc. Neque novi, ubi legerit Libellum emtionis et tenorem ejus, quem Gen. 93. conscri­ptum asserit. 553. Parum quoque opitulatur fragmentistarum Moyse priorum assertoribus, quod Josue 16. i5. ac deinceps mentio fiat urbis Cariath-sepher, quae vo­cabula verterunt 72. et vulgatus interpretes, Civi­tas litterarum. Nam quaestio adhuc manet: quales­nam litterae designatae fuerint ea versioné; cum olim plurium genera Litterarum > seu notarum fuerint in usu. Caeterum hebr. vocabulum sepher, deductum a rad. verbo sophar, numeravit , narravit, recen­suit 9 proprie significat numerationem, narratio­nem y recensionem f etc. Istae cum fiant potissimum a peritis; inde derivatum est sepher ad designan­dos legis vel juris peritos y censores y etc.: et quia eaedem fiunt peculiarius per Librum vel epiflolam , ad haec quoque significanda translatum fuit vocabu­lum sepher. Vid. lexica. Notas autem litterarias se­pher non significat immediate , sed solum quatenus designat librum vel epifiolam, eoque duntaxat a tempore, ex quo ista litterariis notis et apicibus scribi caeperunt. Itaque hebraeum Cariath - sepher proprie significat urbem enumerationis , narratio­nis y recensionis y utique potissimum faciendae per legis , jurium , artiumve peritos. Unde non pauco­rum sententia est, ea denominatione indicari: fui?-

Next

/
Thumbnails
Contents