Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189
' 549* Ut Moyses authores vel codices, e quibus suam conpilasset Genesim , quandoque etiam indi- casset; pari certe jure deposco: quali Cl. Vir dicit contra Simonem Richardum : Si Moyses non seri- psijfet nisi leges, hiftoriam vero notariis publicis , qui Propheta dicti fuerunt, scribendam, re- liquiffet; — Moses quoque, qui judices et genealogos populi persape commemorat, illos notarios Prophetas, si adfuijfent, non perpetuo siluijfa. Qua igitur ingenuitate perpetuo siluijfet et authores et codices, e quibus suam contexuisset Genesim? 550. Omnis illa de consarcinatis a Moyse fragmentis, ante se scriptis, nuperrime prolata opinatio, plurimum innititur prasfidentiae , quas demonstratum prorsusque evictum statuit, litterarios characteres his- que exaratos codices longo quoque ante Moysem sevo exstitisse. At hi priscis Judaeis aeque ac Christianis , imo non fabulosis gentilibus quoque prorsus fuerant ignoti: ac hodie quoque nullos noverunt non pauci ex orthodoxis doctissimi quique; alii rem in medio relinquunt. Cl. Vir autem sibi blanditur, se in Archaologia sua invicte demonstrasse, litterariis characteribus et codicibus jam ante Moysem plena fuisse omnia. Gratia tuendi ingenuitatem Moysis, n. 548. et tutandi Genesim a novaturientium anatómia, expendamus paulisper Cl. Viri argumenta. 551. Dicit is in sua latina Archseologia §. 85. litteras in libris Moysis ubique pro notifsimis et Vulgatifsimis sumi. Ita equidem sumuntur sed non inter alios, quam hebraeos, jam scriptae Legis Tabulis institutos. Deque his agit pars Mosaicorum effatorum ibidem a CL Viro indicatorum. Inter he- braeos certe tum Legis , Divinitus in Tabulis scriptae, tum a Moyse descriptae transsumtio strenue frequentebatur praeprimis a Sacerdotibus , Levitis, Judicibusque populi, qui legis praecones atque observantiae custodes esse debebant. Deut. 17. 18 — 9. etc. Simulque plura alia scribi caepere. 552. Altera ibidem citatorum Mosaicorum textuum parte (Lev. 26. 1. Num. 33. 62. etc.) si indiz6o