Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189

5) De inventoribus humanarum vocum et hebraorum- Characterum. * 627. Inter graviora divertamus tantisper etiam ad leviora obiter percurrenda; si tamen levia cense­ri possent, quae S. Litteris parum sunt consona. Fol. 109. adstruit Vir Cl. inventores lingua , qui , prout subjicit, erant homines simplices et inculti, at­que toti a sensibus pendentes, qui illis primum objectis, quae aures, oculos, aut alios sensus sa- pius aut vehementius feriebant, nomina inpone- bant: imitabantur inprimis sonos objectorum etc. Additque specimen aliquod linguae ac lexici eatenus inchoati, quam violentum, tam ridiculum. Ő28. Iliorum simplicium , incultorum, pror- susque sensualium linguae inventorum nec sacra nec profana historia ullum praebet indicium. Soli poetae in suis fabellis fecerunt quamdam illorum men­tionem: út Lucretius inter sua lucida quandoque in­tervalla L. i. et Horatius L. 1. sat. 3. canens: Cum prorepserunt primis animalia terris — mutum et turpe pecus: glandem et cubilia propter — pu­gnabant ; donec verba , quibus voces sensusque notarent, nominaque invenere. Hos velut simpli­ces, incultos totosque a sensibus pendentes pri­mos Ungute inventores eruditi per derisum nuncu­pare soliti sunt Horatianum pecus ; placuit tamen hos in suam genealogiam adoptare Spinosae, Hob- besio, Rousseau, et tibi, etc. Ő29. Inventores lingua siqui fuissent, hi fuis­sent protoparentes nostri j horum autem filios dein- eeps aliquando mutos ac elinques omnisque idioma- tis ignaros, ut novam cogerentur invenire linguam, effectos fuisse, nulla meminit historia. Etiam turris Babel architectorum linguam solummodo confusamy haud plene sublatam dicit Moyses. Gen. 11. Qui hunc novissime caeperunt interpretari de sola consiliorum confusioney non etiam linguae, ii minime egent in­ventoribus lingua; at eo magis egent inventoribus tam multiplicium linguarum, quot Orbis audit. E sola namque Noemi Arca ,'^dcmo ac familia non po-

Next

/
Thumbnails
Contents