Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189
útiam Traditionum Divino-Apostolicarum Ecclesiis concreditarum atque ab his ad posteros transmissarum ; eo ipso simul ipsas quoque traditiones Divino- Apostolicas nec nosse , nec recipere potest. Ex quanam parte stes Vir Cl. abstineo ab omni prorsus judicio; velis nihilominus meminisse: Acatholicos sub eo specioso praetextu , quod Patrum alii de grceco, alii de hebrceo loquendi usu tefles ejfe non pofsint, conclusisse, nullam illorum in interpretandis graecis hebraeisque S. Litteris habendam ejfe rationem. Verum dum Divino-Apoflolicas de genuino S. Litterarum sensu Traditiones, continua succefsione in Ecclesia conservatas, (teste Trid.) nobis contestatur continua ab Apostol ico aevo usque Patrum, Scriptorum, monumentorumque Ecclesiasticorum series; haec ipsa simul est testis de usu loquendi graeco et hebraeo S. Scriptorum. Scripserunt enim isti secundum suum cum coaevis loquendi scribendique usum; illorum igitur scribendi loquendique usui non potest non esse conformis genuinus S. Librorum ab ipsis descriptorum sensus: genuinum vero S. Librorum sensum, velut fidei depositum tradiderunt Apostoli Ecclesiis cuflodiendum in omne aevum. Patres itaque dum testimonium praestant de genuina S. Litterarum interpretatione per Apostolos ceeterosque thau- maturgos interpretes tradita Ecclesiis : sunt simul testes de S. Scriptorum usu loquendi hebraico vel grceco, quem non potest non exprimere genuina Scriptorum interpretatio. Ő26. Sic e. g„ continuata ab initio usque, scriptae cujusdam legis in tribunalibus moribusque observantia, inque scriptis allegatio prout genuinam legis interpretationem , ita simul Legislatoris loquendi usum, secundum quem utique scripsit legem, docet. Unde tefles continuae illius observantiae, sunt simul testes de usu loquendi Legislatoris. Pari ratione S. Patres, dum sunt testes genuince interpretationis S. Scripturae: simul etiam S. Scriptorum loquendi usus testes sunt. Caetera petenda sunt ex orthodoxis Pa- trologiae Scriptoribus. 247