Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189

cußoditum per Spiritum S. posteris relictum , suis scriptis intulerunt Patres et Scriptores Ecclesiastici. Totus enim scopus versionis illius fuit, ut hebrcea vocabula sensu mere grammatico totidem latinis vocabulis redderentur, non adtento sensu sive syn- taxeos hebvaeée^ sive eo , quem litteralem S. Scri­ptura* sensum nuncupant Theologi. Cumque verso- res utriusque linguae gnari (unus Judaeus, alter Chri­stianus) a Cajetano in adjutorium adhibiti , aegre ferrent, quod ex ista praecise verbali et grammati­ca versioné nullus persaepe resultaret sensus; repo­suit Cajetanus: Non sit vobis cur ce, si sensus non apparet; quia non efl vefiri officii exponere, sed interpretari (de verbo ad verbum) Interpretamini sicut jacet: et relinquite expositoribus curam in~ telligendi, Praefat. ad Vers. Ő24. Ex his manifestum fit , Cajetanum nul­lam habuijfe rationem Patrum in procuranda ver­sioné mere verbali et grammatica; quin ipsi in mentem venerit, etiam in expositione sensus, quem Theologi nuncupant litteralem, non esse habendam rationem Patrum. Neque sensus mere verbalis sed litteralis est dogmaticus; hunc ergo nullatenus tangit consilium scopusque versionis a Cajetano Card, de Vio susceptae. Voluit is solummodo Versioné sua pri­marium. praebere expositionis adminiculum , quod est, nosse primitus cujuslibet vocabuli propriam ety­mologicam significationem: prout ipse quoque optas agens de etymologia §. 81 — 4* Nota. Obiter interserere juvat , a quibusdam incassum recini verba Card. Cajetani Prcefat. in Pen- tat. scribentis : Siquando occurrerit novus Scri­pturae sensus textui consonus, nec a Scriptura S. nec ab Ecclesice doctrina dißonus, quamvis a torrente Doctorum sacrorum alienus, cequos se prcebeant censores ; meminerint jus suum efTe uni­cuique etc. Cajetanus singulariter eruditus Theolo­gus (etsi quandoque plus sapiens quam oportet sa- pere) minime ignoravit, eandem esse EccLesioe do­ctrinam , et satis unanimem Ecclesiae Patrum Do-

Next

/
Thumbnails
Contents