Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189
ne haesitatione gratam habuit. Visne igitur, hunc effe sensum Decreti, ut ejus venia liceat quampiu- rimas interpretationes Patt um vellicare ? Neque discernis, an satis unanimes vel solummodo singulares quorundam Patrum interpretationes vellicari, sine haesitatione gratum habuerit Benedictus P. 14. Amice! siquis tibi dedicaret opera Tertulliani et Cypriani , in quibus nonnunquam sat acerbe vellicantur orthodoxe sentientes, tuque dedicationem illam gratam haberes; num hinc arguere liceret, te acerbas quoque illas vellicationes probare? Pariter judica de Benedicto i4- Milantes item conplura repre- hendit in Sixti Bibliotheca , facti e Judaeo Christiani et Franciscani , mortui ut Dominicani : solumque emendatam dedicavit. 522. Adjungis alterum quoque exemplum , quo firmes hunc e[fe sensum Decreti etc. Cardinalis Cajetanus quoque, qui Scripturam NB. quin ullam Patrum rationem haberet, interpretatus efl> et in dedicatione ad Clementem P. 6. idipsum Alta Voce profeffus fuit, etsi non paucos per hoc offendit > a Cardinali tamen Pallavicino Hiß, Cone. Trid. L. 6. C. 8. de omni crimine absolvitur. Visne ergo hunc effe sensum Decreti , ut eo inviolato liceat alta voce profiteri, in interpretari“ da S. Scriptura nullam Patrum rationem haben* dam effe ? 523. Pallavicinus citato per te loco nihil ejus jnemorat quod dicis; (nisi forte editiones varient) at L. 6. C. ii. nominat Cajetanum inter eos, qui minoribus solum votis effugerunt Concilii anathema; quod facto inter S. Libros discrimine, aliquos a Divina seu dogmatica auctoritate excluserint, etsi non etiam ab aedificatione morum. Nescio autem, quanam ingenuitate possit Card. Cajetaui, in procuranda latina textus hebraei versiont, Consilium eo detorqueri; ut nulla sit habenda ratio Patrum in assequendo S. Litterarum sensu, quem per Apostolos caeterosque superna interpretationis gratia donatos, Ecclesiis traditum, et yelut bonum depositum 244