Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189

faveres illorum ínpietati, qui non modicam doctrinas S. Litterarum partem rejiciunt ad meras a Christo Apostolisque difsimulatas Judaeorum opinationes, praejudicia, errores. Ut enim Apostoli cautos redde­rent fideles contra non paucos versionis illius errores, obstricti fuissent ad eximendum fidelium mentibus mendax praejudicium, quod versio illa, velut singu­lari Dei providentia per doctissimos aevo suo totius hebrasi populi 72 viros facta, omnibus numeris sit absolutissima. 5o5. Amice! si tibi i) perspectum est, graecatu V. T. versionem nec paucis nec levissimis scatere er­roribus ; perspectius id fuerat Apostolis Spiritu S. repletis: sique 2) exinde concludis, versionem iliam nequaquam a delectis , miraque Dei Providentia per gentilis regis studium adunatis 72 peritissimis viris factam fuisse, sed ab inscitis quibusdam Judaeis; hoc quoque exinde certius concluserunt Apostoli quam tu : sique 3) bina illa censuisti, ob justam cautelam ingenue detegenda esse tuis discipulis ac lectoribus, certius id praestiterunt ad suorum discipulorum cau­telam superna quoque sapientia praediti Apostoli. His vero tribus positis edic, qui potuerit fieri 1) ut Apostoli scatentem erroribus versionem , in descri­bendis Divinis libris, adeoque in praedicando quo­que , promiscue per vices allegarent cum textu he- braeo, aut etiam prae isto? Hoc enim facto suo ma­nifeste perhibuerunt, parem se in utroque textu Di­vinas veracitatis et testimonii agnoscere authoritatem, 2) Quanam ratione fieri potuit, ut de insitis versio- ni illi crebris jam ab origine sua erroribus, erro- neisque ejus authoribus caute admoniti fideles, cun­cti tamen ab Apostolis ad 16 saeculum usque versio­nem iliam pro singulari Divinae Providentiae speci­mine j per 72 Interpretes edito habuerint celebrave- rintque? Demum 3) quid inducere Voluisset S. Petri et sociorum ipsius Romae inque Italia auditores, ut isti latinam V. T. versionem instituerent potius e graeca , notorieque erronea versioné, quam ex ori­ginali hcbroeo textu? Aut forte e millibus Judaeorum, s33

Next

/
Thumbnails
Contents