Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189

Romée inque Italia ad Christum conversorum, non fuerant ulli, qui praeter hebraeam suam linguam calle­rent latinam ? eo eevo Romse perque Italiam popu­lo et plebi vulgarem? Cur imo cunctae ad S. Hie­ronymum usque latinas V. T. versiones fact se sunt e graeco potius quam hebraeo textu , si ille jam ab origine sua faedatus fuit erroribus , hocque ignotum e3se non potuit Apostolis, et caute admonitis per illos fidelibus? Cuncta paulisper allata manifeste in­dicant, Apostolos eorumque auditores certos fuisse de eo , quod grasca V. T. versio nequaquam ab in­scitis quibusdam erronibus fuerit confecta; sed, prout unanimis alioquin Judaeorum gentiliumque eo aevo consensus tenebat, a peritissimis, mira Dei provi­dentia adunatis 72 viris exarata fuerit. 5o6. Sensisti Vir Cl. sententiam tuam non mor dicum premi ipsa etiam a non vestigabilibus saeculis usque consona apud omnes nuncupatione ac inscri­ptione : Virsio 72 Interpretum, vel rotundo nu­mero : Versio 70 Interpretum. Unde contra vali­dum tanti tamque vetusti consensus argumentum ob­trudis unum : videtur : fol. 60. dicens: Nomen au­tem a 70 obtinuijje Videtur, quod in collegio 70 eruditorum recensita et approbata fuerit. Se­cundum te inscita admodum et erroribus undique scatens ab origine sua librorum Divinorum versio potuissefne a tuis illis eruditis 70 viris illaesa pietate, Divinis Libris debita, et salva eruditione approba­ri? Sed hoc misso, solum miror, quanam ratione fieri potuisset, ut nullus unquam a tertio ante Chri- ftum saeculo usque, quo jam versos fuisse Divinos Judaeorum libros ipse quoque fateris fol.ß0. ut nullus, inquam tantae ingenuitatis vir existeret, qui nuncu­pationem illam: Versio 70 Interpretum, de sola approbatione a 70 viris facta, candide explicuisset: ne cuncti ea nuncupatione uterentur, sensu nunquam secundum te genuine explanato ? Omnesne par se­gnities aut conspiratio prohibuit, ne ullus nuncupa“ tionis illius falsitatem , vel ut minimum dicam, violentam perobscuramque metaphoram detegeret?

Next

/
Thumbnails
Contents