Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189
2 O* ista omnium Christianorum persuasio ab Ecclesiae incunabilis usque vigere potuerit, tibi opponitur, si dicas, famam de 72 Interpretibus aevo Apostolorum adeo dubiam fuisse; ut etiamsi de ea fors interpellati fuissent Apostoli , nequiverint nisi dubie respondere. 5o4. Caeterum ultima responsio alioquin manifeste falsa esset; potest enim e Philone et Josepho, prout ostendit cit. Dissertatio, liquido edoceri, saeculo Apostolorum non solum Judaeis sed et gentilibus indubium fuisse historicum Factum versionis 72 Interpretum. Non minus igitur indubium mansit eisdem etiam post conversionem ad Christum : prout hoc caeteroquin patet e continuato a primo saeculo ad 16. usque omnium Christianorum consensu. Sed cedamus tantisper, adeo dubium fuisse Apostolorum aevo, num reipsa a 72 Interpretibus facta sit graeca V. T. ver- sio ; ut ipsi quoque Apostoli suam de eo ignorantiam fateri cogerentur: unde ergo vos post 16. sa:~ cula potestis prompte adeo, sublato omni dubio secure pronunciare: falsam fuisse jactantiam Judaicam de solenniter facta per 72 Interpretes graeca V. T. versioné? Apostoli eisque coaevi, erant 16 saeculis propinguiores graecae illius versionis natalibus quam vos: tuneque indubie plurima adhuc argumenta et monumenta ad ferendum de illius origine judicium supererant , quorum ne vestigia quidem vobis praesto sunt. Unde ergo vos de quaestione facti, quod primo illo avo maxime dubium fuisset, tam fidenter profertis sententiam, et quidem doctissimi aevi illius virorum testimoniis contrariam , Philonis , Jo- .sephi, aliorumque, qui priscorum historia monumentorum peritissimi fuere. Denique si diceres, Apostolos Domini perspectam sibi habuisse mendacem de 72 Interpretibus jactantiam, sed hanc, velut innoxiam difsimulajft in Judaeis , neque ullatenus detexisse Christi fidelibus, etsi indubie illam quandoque memorantibus; hoc effugio, tuae de plurimis graecae illius versionis erroribus sententiae juncto , quo magis deprimeres Apostolorum sinceritatem: eo amplius