Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189
sione autem illius loquendi usus non tnodicum favet acatholicis illis, qui congruo sensu nominatam seu proprie dictam inspirationem non agnoscunt in S. Litteris etiam dum expresse additur: Jehova inquit, vel Dominus prcecepit. 493. Obiter solum te istliic reflecto Vir Cl. quod agens de S. Librorum Divina authoritate seu inspiratione profitearis fol. 3g. ad illam agnoscendam sufficere, ut vir, qui legationem suam Divinis miraculis vel vaticiniis conprobavit ? edixerit, libros hos ejfe sine errore conscriptos. Demumque fol. 54—5. fateris in deuterocanonicis libris nihil occurrere fidei ac morum doctrinae contrarium, atque indubie ut tales ab Apofiolis traditos fuifie Ecclesiis; nisi enim id factum fuiffet, vix percipi pofiét, Ecclesias plerasque hos libroS a Ju- dceis sine diffidentia suscepifie. Quomodo igitur potes eisdem libris, per thaumaturgos Apostolos traditis Ecclesia?, denegare Divinam auctoritatem in doctrina fidei ac morum? — Quomodo item spectata propria hac tua ultima sententia dicere fol. 48* poteras: Quafiioy quinam Libri V. E a Jesu et Apofiolis approbati fuerint, solvi non potefi, nisi redeamus ad sententiam illius cevi etc. cum id nos discere debere ab Ecclesiis per Apostolos institutis , ex allegata nunc tuamet sententia patescat. Sed de utroque satis dictum fuit a principio usque. 3) De 72 Interpretibus. 494* Cl. fol. 58 — 63. ac deinceps quoque saepius, 72 Interpretum versionem errorum accusat non facta unquam exceptione quoad fidei morumque doctrinam. Errores illos versioni ab ipsis Interpretibus il'atos, atque ab origine sua inditos fuisse asserit. Ait namque ibid. In omnibus quippe libris — varii occurrunt errores. — In versioné Proverbiorum errores ingenium authoris produnt. — Psaimi et Prophetat a viris versi sunt, qui tanto labori non erant pares. — Ab oscitantibus librariis errores ? qui NB.jam ab Origine ver sio22Ö