Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189

ni inheeserunt, aucti sunt etc. Dicitque ibidem, totam Christi Ecclesiam primis ab Apojlolis usque saeculis eadem, ipso judice erronea admodum ver­sioné usam fuisse in praedicando et Judezos redar­guendo; ait namque: per earn (versionem) non ra­ro a Chrifiianis urgebantur; hi enim illa estate, hac versioné NB. fere sola utebantur, quam ab Apojlolis traditam acceperunt. Ipso igitur judice universa Christi Ecclesia primis ab Apojlolis usque saeculis in credendo , praedicando , Judaecsque redar­guendo, usa est fere sola erronea, et tamen ab Apojlolis tradita S. Litterarum versioné : et hoc quidem asserit, sine adnotata ullibi exceptione quoad fidei morumque doctrinam. Amice! hoc non est erudire ac praemunire suos auditores ac lectores con­tra heierodoxos, qui primitivas quoque Christi Ec­clesias dogmaticorum errorum accusant etiam ex eo, quod erroneam 72 Interpretum versionem adopta­verint. 4q5. Effugium fortassis in eo quaeres, quod di­cendo, versionem illam Christianos ab Apofiolis tra­ditam accepijfe, satis omnino indicaveris, illam in fidei morumque doctrina omnis erroris immunem esse; cum nonnisi talem fuerint tradituri Christianis Apostoli. Non dubitas ergo, 72 versionem per Apo­stolos ea cum declaratione traditam fuisse Ecclesiis, quod nullum quoad fidei morumque doctrinam con­tineant errorem. Talis autem declaratio etiam secun­dum verba tua , n. 4g3. relata, sufficit, ut liber eatenus ab Apostolis approbatus, credatur Divines esse authoritatis ; itaque versio 72 Interpretum quoad fidei morumque doctrinam debet credi, Di­vines auctoritatis esse, cum eatenus approbata fue­rit ab Apostolis. Cur ergo succenses primorum sre- culorum Christianis , de his fol. 62. dicens: Cui (versioni 72) plurimi Divinam tribuebant aucto­ritatem; hanc enim illi merito tribuebant in fidei ac morum doctrina ob factam eatenus ab Apostolis approbationem, non vero ob rationem per te suble­P 2 227

Next

/
Thumbnails
Contents