Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189
tis luminibus dicere: inquit Jehova , cum certi essent de Divina sua legatione ét assistentia ad praecavendos errores. Nullus autem i) ut talis loquitur in cunctis allatis exemplis: neque 2) de ceetero quoque ad tuum scopum conducunt illic allata. Nam primo a te allegato in exemplo 1. Reg. 24. 5. non ulli legati Dei , sed servi David, neque de pro- price mentis luminibus, sed de edito Divino oraculo , istud praesenti tempori non rite accomodantes dixerunt: Ecce dies, de qua locutus efl Dominus ad te, falso arbitrantes, adesse tempus, quo inplen- dum sit Divinum de capessendo perDavidem throno regio oraculum. Num hinc recte intulisti , hebraeos effatum', inquit Jehova, interdum usurpaffe, quando Deus loquutus non fuerat ? Inde hunc loquendi usum non evincis. 492. Alterum est, quod 2. Reg. 16. 10. dixerit David de Semei: Dimittite eum, ut maledicat, Dominus enim praecepit (hebr. omar dixit) ei, ut malediceret David. Verum hoc Davidis dictum nemo intellexit proprio in sensu praeter Calvinum, ut Deum statueret esse Authorem peccatorum quoque. Translato autem in sensu , et quidem prorsus singulariter dicta non stabiliunt regulam sed potius exceptionem : neque sunt exempla usus loquendi, sed potius anomaliae. Noverunt item omnes orthodoxi , Davidis dictum intelligendum esse de mera permissione culpae Semei; hac tamen praevisa potuit Deus absolute velle ac fiatuere, ut ea sit in poenam expiationemque Davidis. Hicque objecta verba NB. minime protulit sive ut legatus Dei, sive ut tunc habens Divinam ad praecavendos errores afsißentiam' prout liquebit, ipsius tunc adjuncta expendepti; Davidis itaque dictum isthuc non spectat. Reliqua demum adnotata ibid, a Cl. Viro exempla adhuc minus evincunt, fuisse hebraicum loquendi usum dicere : Jehova inquit, dum non inquiebat; ut hoc loco dicere liceat, ipsum haud idoneum fuisse de hebraico loquendi usu tefiem, quod ille de S, Patribus repetit fol. I23> et de quo mox. PraetinP 22 fy