Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189

et ego Spiritum Dei habeam. Nihilominus hoc etsi spiritu, ac legatione instructus, candide adnotat disri- men hocce: Iis autem , qui matrimonio juncti sunty praecipio non ego sed Dominus, v. io. Ce­teris ego dico, non Dominus, v. ia. De Virgini­bus autem praeceptum Domini non habeo , con­silium autem do etc. En vir Cl. S. Paulus , etsi le­gatione fungens pro Chrißo (2. Cor. 5. 20) et certus de Divina ad praecavendos errores afsi- flentia , non praesumsit nec potuit dicere : Domi- nu$ dixity quod reipsa non dixit: ac secus in gran­dem errorem induxisset Ecclesiam Christi, quae prae­ceptum legati mere apostolicum habitura fuisset pro Divino, v. 12. 490. Orthodoxorum nemo ambigit , Apostolos in instituendis ad Divinorum Decorem rectumque ordinem ritibus et disciplinae capitibus, Divinam ha­buisse ad praecavendos errores afsiflentiam et lega­torum auctoritatem; illius tamen generis praecepta, etiam in S. Litteris descripta, nequaquam Divinae sed solum Ecclesiafticae auctoritatis esse, tenemus. Neque majoris porro auctoritatis forent cuncta in S. Scripturis contenta positiva praecepta etiam cum ad­dito : inquit Jehova y sancita, dum hic illa reipsa non inspiravit, non sanxit; sed solum Scriptores sacri, velut in hoc legatione et Divina ad Evitan­dos errores afsiflentia muniti ea statuerunt. Erunt nempe praecepta, ab errore quidem prorsus immu- nia, attamen mere humanae vel Ecclesiasticae aucto­ritatis , non autem Divinae. En iterum aperta porta illis, qui contendunt, nulla, in S. Litteris contenta positiva praecepta esse Divinitus obligantia; faci- leque urgebunt causam suam, si etiam, dum S. Scri­ptores asseverant: inquit Jehova, reipsa Jehova non inquiebat. 491* Exempla, quae Vir Cl. in calce fol. 324. ad tuum forum trahere niteris , tuum assertum pa­rum muniunt. Tua namque illic assertio est, potuis­se Prophetas in docendo ac scribendo ac porro cae- teros rv&oque S. Scriptores etiam de propries men-

Next

/
Thumbnails
Contents