Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189

22a cum nemo valeat perhibere, Sacri nobis Libri cu- juscunque Authorem scripsisse sine altiori inspiratae efficacis gratiae auxilio? Hoc utique summe arcanum est simulque neceffarium ad omne opus salutare. Imo quis ausit vel suspicari: Librum , quem Deus pro salutari generis humani usque ad consummatio­nem Mundi institutione destinavit , descriptum fuis­se citra Ipsius Gubernii influxum, directionem du­ctumque ad deligendas ab auctore, atque ad subli­mem adeo Divinae Providentias scopum apte expri­mendas veritates ? Inanis est proin praetensio deno­minationis a potiori. 487. Subinde Vir Rss. docet crebrius , hasc S- Scripturae asserta Deus locutus eß, vel Spiritus S. aut Jehova dixit, non semper debere de facta Di­vinitus revelatione aut genuina inspiratione intelligi: prout e. g. fol. 220. monet, nequaquam omnibus lo­cis , quibus Deus Mosi locutus dicitur, miracu- losam allocutionem cogitandam eße: ut e Deut. i. 22 — 3. coli. Num. i3. 2. liquet ; Moses enim legatione Divina munitus, jure merito etiam ea, qucz ipse- perspiciebat (humana nempe perspicacia) Divina cum authoritate proposuit, Ast unde edo­cebit CI. Vir, Moysem populi infaustae petitioni de mittendis in Palaestinam exploratoribus , quam refert Deut. i. 22. consensisse inconsulto Deo, neque istius expressam permissionem indicasse Num. i3* 2. scribendo: Locutus eß Dominus ad Moysem, di­cens: Mitte viros, qui considerent terram Cha- naan. Hoc quo expressius, eo minus ingenue ac veraciter scripsisset , si reipsa non fuisset locutus Dominus, nec ei dixißet: Mitte viros. Si negare licet, tam apertis verbis indicari inspirationem Divi­nam congruo ac genuino in sensu acceptam, vix ul- libi in S. Litteris eam reperirc licebit. 488. Ex allata namque praetensione suapte re­sultat , sicut Moysem , ita caeteros quoque S. Scri­ptores potuisse suae duntaxat mentis lumina et per- apicaciae dictamina describere, lectoribusque obtru­dere sub titulo; Jehova dixit: Deus locutus efl?

Next

/
Thumbnails
Contents