Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189
220 vitias i si igitur istae revelationes factae sunt e. g. M03 si, dum suum aliquem librum scriberet, annon veritatum illis contentarum revelatio fuit simul genuina inspiratio, ac vicissim? Et annon divinitus facta S. Scriptoribus veritatum sibi prius ignotarum, aut non integre vel non satis certo notarum inspiratio est simul revelatio i Talisne veritas potuit apud ullum doctrines de inspiratione invidiam creare: ut illic ais? /t85. Sed tametsi Sacer Scriptor quodpiam suae perspicacia dictamen judicet esse certissimum; novit tamen hanc certitudinem esse mere humanam, quae aliquando poj'sit esse mere apparens; nequit igitur suae praecise perspicaciae dictamina, velut Divines infallibilitatis oracula describere aliisque tradere ; nisi de eorum veracitate ipsi Divina fuerit facta manifeflatio seu revelatio , et quidem vel in specie de hoc et ilio dictamine , vel adminus in generey e. g. quod in toto suo libro describendo, omnia sua dictamina sint simul Divinae mentis ac infallibilitatis dictamina. Itaque etiam in dictaminibus S. Scriptoris perspicaciae indubiis , ut haec tamquam Divinae infallibilitatis authoritatisque oracula proponat, accedere debet specifica vel adminus generica Dei manifeßatio seu revelatio de illorum veracitate : neque citra illam sufficit mera ad preeeavendos errores afsißentia nullo modo revelata. Nequit igitur ullus liber esse Divines auctoritatis sine omni Divina revelatione de illius veracitate. Ut quid ergo CJ. Vir adeo refugis vocabulum revelationis, dum agis de Divina authoritate seu inspiratione S, Librorum ? Dumque tractans de inspiratione S. Librorum , non explicas, non tradis congruam seu genuinam inspirationis notionem; annon videri potes tacendo consentire, his, qui proprie dictam inspirationem in S. Litteris non agnoscunt? 486. Utique eo etiam in casu , quo , ut inquis fol. 39. vir aliquis, qui legationem suam Divinam miraculis vel vaticiniis conprobavit , edixerit, libros hos eße sine errore scriptos; de horum Di