Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189
posuit Episcopos regere Ecclesiam Dei 9 quam acquisivit Sanguine suo. Act. 20. 28. Unde etiam non sine ingenti animarum pernicie quamplurimos ejusmodi inparatos ad volvendos inimicorum Christi libros novimus esse protritissimos ; etsi hoc vetet tum ipsa sana cautaque ratio, tum eorum prohibitio ac censura, quibus nostrae fidei Author et Consummator (hebr. 12. 1.) dixerat: Qucecunque alligaveritis super terram , ligata erunt et in Ccelis. Mat. 18. 19. Memorato malo tu quoque VirCl. non modicam praebes occasionem constanter Ecclesiae hostium libros allegando, eorum inventa celebrando, e nostris vero vix ullum aut certe perraro vel nominando. An desiit forte Spiritus S. in S. Litteris rite interpretandis assistere Ecclesiae supra Cepham seu Petram cedificatce, ne portes inferi presvaleant adversus eam; (Mat. 16. 18.) atque ab heri et nu- dius tertius transivit ad portas inimicorum illius? Sine promiffb autem soli supra vicariam quoque Petram aedificatae Ecclesiae Spiritu S. potest esse spe* ciosus doctrinae apparatus , et littera sed non etiam spiritus; etenim nemo pote fi vel hoc dicere: Dominus Jesus, nisi in Spiritu S. 1. Cor. 12.2. Utantur rite ad hoc conparati, etiam acatholicorum libris ac conatibus : prout Judaeorum quoque scriptis, at nequaquam contra Ecclesiam Dei vivi, Columnam et firmamentum veritatis. 1. Tim, 3. i5. 479. Perperam allegant isthic Münsteriani S. Hieronymum Com. in Ezech. C. 40. dicentem: omnia verba hebraica et nomina, ques in gresca et latina translatione sunt posita , nimia vetufia- te corrupta scriptorumque vitio depravata esse. Non enim loquitur hic S. Doctor de primis nominum translatoribus ac versoribus in greeeum ac inde in latinuni idioma, sed de facta per descriptores, ho- rumque vitio adaucta nominum depravatione; unde sic prosequitur: Et dum de inemendatis scribuntur inemendatiora , de verbis hebr aids facta sunt Sarmatica, imo nullius gentis. Eadem est ipsius sententia Praefát. in Paralip, prout inspicienti 217