Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189
suapte patescet. Descriptionum vero errores e meliorum Codicum coliatione jam sunt emendati. 480. Denique si Münsteriani modicam illam propriorum hebr. nominum inflexionem , quam forte primi in graecum translatores, ad declinandas violentas hebrseorum aspirationes et sibilos fecerant, pro intolerabili corruptione ac depravatione habent; ut eapropter jus sibi arrogent, eadem nomina primitivo üt praetendunt , restituendi sono: eodem utique jure possunt deposcere, ut cuncta vocabula ex uno idiomate in aliud translata, originali suo sono Ted- dantur, atque a depravatione sua absolvantur. Hoc jure miram omnino metamorphosim inducerent in linguam e. g. latinam, quae millena vocabula continet, e grosso cum quadam mutatione ac inflexione adoptata. Quis istud praesumentes non despiceret, inclamaretque, servandum esse, caeptum a facta usque grsecorum vocabulorum in latinum adoptione usum, quem penes arbitrium eft, et vis, et norma loquendi ? Cur idem amplius omnino custodiendum esse Divinis in rebus, sapere recusant? 2) De S. Scriptura ut Divinitus inspirata, 2. Tim, 3. 16. 481. De ea tractaturus Vir Cl. fol. 38. hunc titulum praefigit: Divina authoritas seu inspiratio ; non adstruit autem aliam S. Scripturae inspirationum , quam non satis congruo nomine nuncupatam , iit mox visuri sumus; igitur neque Divinam authoritatem Scripturae aliam adstruit quam non satis congruo in sensu acceptam. Unde sic exorditur: Etsi libri V". F. conplectuntur revelationes Divinas ; inferri tamen nequit, has omnes litteris exaratas revelationes, et multo minus omnia reliqua, quot libris V. F. continentur, Divinet ejfe au- thoritatis. Haec sententia, citra omnem explanationem descripta, merito attentum facit lectorem; cur enimi)S. Litteris exaratae revelationes Divinos non sint authoritatti Divinos? cur 2) adhuc multo minus NB. omnia reliqua, quot libris V.F. continentur, Divines eflent authoritatis ? Etenim de factis quoSl8