Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189
tea Israelis perturbationum, n. 439. Ac etiamsi statueremus , Juditham circiter quadragenariam, fuisse, adhuc a Morte ejus superessent 11 anni quietis, qui non minus potuissent dici anni multi ac multum temporis dicantur anni forte octo. Tob. 1. 18. In prolata igitur sententia optime explicantur heee difficillima C. 16. 3o. verba: In omni cutem spatio vitte ejus (Judith) non fuit, qui perturbaret Israel, et poß mortem ejus annis multis. 4Ő6. Demum ex illis verbis : et poß mortem ejus annis multis, colligimus, etiam librum Judith post multos a morte ipsius annos fuisse descriptum. Et cum fuerit Chaldaea dialecto exaratus , una patet , illum ante Judaeorum deductionem in Chaldee- am non fuisse exaratum. Etenim ante captivitatem Babylonicam scriptus fuisset hebraice, non vero Chaldaice : sique hebraice fuisset exaratus, Judaei textum hebraicum tenuissent inter hagiographa non vero Chaldaeum. Etiam proxime post reditum e captivitate, certius fuisset hebraice descriptus quam Chaldaice: prout docet exemplum librorum Esdrae , Nehemiae , Aggaei, Zachariae, Malachias, originale Ecclesiastici etc. Minusque adhuc fuit liber Judith exaratus aevo Machabaeorum, ut (prout dicit Cl. vir) ejus author Judaeis contra Syros adderet animos ; Machabaeorum enim aevo Palaestinis Judaeis Chaldaea dialectus in usu non fuit, sed hebraea et lingua greeea; siquidem a graecae linguae populis undique cingebantur , premebantur , subque jugum mittebantur. Unde etiam primus Machabaeorum liber hebraice , alter vexo grace e conceptus fuisse censentur , uti Sapientiae liber quoque. • 457. Solum igitur superest , ut nil dubitemus, Librum Judith tempore captivitatis Babylonicae scriptum fuisse ad erigendam captivorum pusillanimitatem, atque excitandam in Dei miserationem fiduciam. Etsi vero Judah etiam in captivitate fuerint linguae suae, qua conscripta tenebant legebantque Del Eloquia, studiosi cultores; nihilominus quia permulti e io. tribubus Israel, jam steculo priusin ca-