Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189
2<»6 ptivitatem hanc redactis, Chaldaeae solum linguae gnari erant; ut in horum quoque solamen serviret' memoria singularis Benignitatis a Deo majoribus ipsorum inpertitse, istius historia in Libro Judith fuit Chaldaice exarata. Excerpta autem fuit e publicis Annalibus regum Juda olim descriptis, et non solum in Captivitate sed post hanc quoque multo tempore conservatis. Istud liquet e Libris Paralipomenon, quos constat nonnisi post Captivitatem fuisse exaratos: quive priscos Regum Annales, tamquam präsentes testes iterato allegant, atque ex illis plura adhuc hauriri posse monent. 2. Par. i3. 22. C. s>5. 26. C. 26. 22. C. 27. 7. C. 28. 26'. etc. Caetera pertractata sunt n. 273 — 280. 468. Quae de caeteris deuterocanonicis Libris (Ecclesiastico, Sapientia, et binis Machabaeorum) a fol. 563—Ő82. hincinde inspersit Cl. Auctor, illos etiam e secundo ipsius canone eliminandos evincerent. Dicit e. g. fol. 678. Libro secundo Ma- chabceorum duce illae epiflolce, libro prcepositce (ut partes S. Libri) in quibusdam repugnant illis, quce in libro ipso narrantur, etc. Si sibi ipsis repugnant partes libri, hic indignus est vel secundo Canone a Cl. viro adstructo. Verum repugnantia illa diluerunt jam saepe S. Patres orthodoxique interpretes. Additque mox; Quod porro in hac secunda epiflola de deportatione Judaeorum , de igne sacro, de Tabernaculo Mosaico, de aureo altari suffitus, et de Arca Foederis narratur, repugnat hifloriae, quae alibi in Bibliis legitur. Nec satis est, quod subdat: Hae difficultates vix solvi poffunt, nisi dicamus, epiflolas has non fuiffe praefixas ab authore (Libri) qui utique secum ipso ratione tam manifefia pugnare, exifiimandus non efi. Num enim existimanda est Ecclesia Christi tam manifefia ratione secum pugnare , qua? utpote Ma- chabeeorum quoque libros integros cum omnibus suis partibus, prout in Ecclesia Catholica legi consueverunt, et in veteri Vulgata editione habentur, pro Sacris et Canonicis suscepit suscipi-