Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189

unius, aut provinciát alicujus *error deprehenda­tur; tunc omnino curabit, ut paucorum temeri­tati vel inscitia y universalis Concilii Decreta, siqua sint, preeponat. Praesto autem nobis est uni­versalis ConciliETrid. Decretum: n. 371. praesto est priscus Africanae et Romanae Ecclesiarum, solennis consensus, quibus deuterocanonici utriusque T. Li­bri omnes in Canonem relati sunt: n. 34i« 357. praesto sunt denique caeterarum etiam Ecclesiarum Patres, qui libros illos ut Divinitus inspiratos ab Apostolorum aevo usque, venerati sunt, n. 44« etc. 38. Paradoxum denique est, eos, qui Ecclesiae Christi traditionem spernunt, Synagogae traditiqni isthic tantum deferre , ut identidem nobis oggerant, pro Libris V. T. deuterocanonicis deesse testimo­nium Judaica traditioni?. Hac posthabita rectius inquiebatS. Augustinus: Libros Machabceorum non Judoéi y sed Ecclesia pro Canonicis habet. L. 18. de Civ. Dei. C. 36. Omnes imo Deuterocanonicos V. T. Libros pro Canonicis habuit S. Augustinus, optime gnarus , eos pro talibus a Synagoga habitos non fuisse, n. 356. etc. Et S. Isidorus Hispal. E. L. Proamiorum ajebat: Libros Tobia et Judith et Machabceorum, hebreei non recipiunt; Ecclesia tamen eosdem inter Canonicas Scripturas enume­rat. iliisque adnumeians LiBros Sapientia et Ec­clesiasticiy subjicit de cunctis t Quos licet- hebrcei inter apocrypha separent; Ecclesia tamen Chri­sti inter Divinos Libros honorat, et praedicat. L. 6. Originum. Jamque olim Origenes scripserat ad Africanum : Oportebat scire, hebreeos Tobia non uti — sed quoniam Ecclesia Tobia utuntur, etc* Quodque ibidem de deuterocanonicis Estheris sex Capitibus, etc. scripsit, argumentum suppeditat pro libris quoque Deuterocanonicis: Vide ergo, ne in- prudentes et inscientes abrogemus exemplaria, qua habentur passim in Ecclesiis: et legem sta­tuamus fraternitati, ut deponant quidem Sacros, qui apud ipsos feruntur^ Libros; assententur au­tem hebrais, — Annon Providentia in S* Seri-

Next

/
Thumbnails
Contents