Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189

pturis dedit omnibus Christi Ecclesiis aedifica­tionem! Non curam gessit eorumy qui emti sunt pretio, pro quibus Christus est mortuus? Vide­bimus denique aciem primitivorum Patrum, qui pro Divinis habebant Libros, quos ut tales Synagoga non tradidit, sed Christi D. Ecclesia, Add. n. 60. \ Cap. 3. Libros deuterocanonicos, ut Divinitus inspiratos, venerati sunt Graeci Latinique Pa­tres ac Scriptores; quamvis Graeci lente dun- taxat nonnullos eorum retulerint in Canonem. 3g. Patres priscaqne Ecclesiarum monumenta, partim expressis verbis Divinam auctoritatem tri­buunt libris pavtibusque deuterocanonicis; partim ve­ro fequivalentibus utuntur phrasibus, quibus in N. T. constanter designatur Scriptura Divinitus inspira­ta. Phrasibus namque istis, simpliciter prolatis: Scriptum est: Scriptura dicit: Scriptura inple- ta est, vel ut inpleatur: aut non legistis, vel le­gistis quia etc., Christus D. Apostoli et Evangeli­stic constanter designant Scripturam Divinitus in­spiratam : e. g. Mat. 4. v. 4. Scriptum est: non in solo pane vivit homo , etc. v. 6. Scriptum est enim: Quia Angelis suis mandavit de te, etc. v. 7. Scriptum est t: Non tentabis Dominum Deum tuum, etc. v. 10. Scriptum est enim: Dominum Deum adorabis , etc.; quae singula sunt testimonia Divinitus scripta: sicque in decursu N, T. plus quam 40 vicibus per phrasim simpliciter prolatam: Scriptum esi., semper designatur testimonium Di­vina inspiratione scriptum, 4°* Pariter vocabulo Scripturas simpliciter pro­lato , constanter designatur Scriptura Divinitus in­spirata: e. g. Marci 12. 10. Nec Scripturam hanc legistis: Lapidem quem reprobaverunt aedifican­tes , hic factus est in caput anguli; quod vati­cinium iterato recurrit in V. T. — Marci i5. 28. In- pleta est Scriptura, quae dicit: Et cum iniquis reputatus est. Jo. 7. 38. Dicit Scriptura: Flumi-

Next

/
Thumbnails
Contents