Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189
tantem librum Judith, seu falsa narrantem. Pariter exorbitantias notantem in Tobia, Baruch, inque Da- liielis ac Estheris Capitibus extremis , jam audivimus; ut manifestum sit, secundum Canonem ab ipso conceptum constare libris exorbitantibus. Num ullae sunt exorbitantix in parabolis Christi, quarum praetextu Novatores jam conplures S. Libros , aliorumque partes ad meras detorquent parabolas ? 434- Quia autem difficultates , inquit, inextricabiles geographico? et hifioricce per totum Librum (adeoque totum fabulosum et fallacem) disperse sunt; statuit secum , in eo quod summum efiy sifiere: nempe non effe temporis spatium, quo hcec omnia contingere potuijfent: i) non ante exilium a) neque pofi reditum ex exilio Babylonico. Si ita: Liber Judith ne parabolis quidem accenserj valet, totus utpote alienus a verisimilitudine, et totus exorbitans a veritate geographic et historic. Pro asserendis talibus parabolis praetexere parabolas Chrifii, nefas est. 435. Prccipuum vero errorem , ccterorumque fundamentum continuo peccat, ita inchoans suum probare assertum: Nam C. 4* 3. C. 5. i8 — 9. reditus ex exilio (e captivitate Bab^l.) disertis verbis nominatur. Citatis hisce locis nulla equidem fit mentio de illo exilio ; capite autem 5. v. 22 — 3. Achior dux Ammonitarum dixit de Israelitis: Et ante hos annos exterminati sunt praeliis a multis nationibus; plurimi eorum capti, abducti sunt in terram non suam. Nuper autem reversi ad Dominum Deum suum , ex dispersione, qua dispersi fuerant, adunati sunt: et ascenderunt montanahxc omnia: et iterum pofsident Jerusalem, ubi sunt Sancta eorum. Hcc sunt verba, e quibus nonnulli elicere laborant, historiam Judith contigisse post reditum e captivitate Babylonica. 436. Verum cum Achior dicat solummodo: plurimi torum captivi abducti sunt, intelligi nequit de universali Judeeorum captivitate Babylonica; sed de praecedente hanc plurimorum captivatione. Eo194