Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189
Talesne sunt authores librorum tui secundi Canonist Talesne sunt, quas obtendere suevistis, Chri- ßi parabola, ut repugnent veritati histories, chronologize et geographiae ? 4362. Verum ipsémét pag. 048. fassus es, Rages commemorari ab Arriano in expeditionibus Alexandri M, L. 3. qui Seleuco Nicanore prior est aevo. Dumque historici narrant, a Rege aliquo aedificatam fuisse urbem celebrem aut Regiam; in illorum lectione magis versati haud protinus arguunt, illic nullam prorsus vel urbeculam prius exstitisse. Sic e. g. Nabuchodonosor Dan. 4* 27. dixerat : Nonne haec efl Babylon magna, quam ego aedificavi ? etsi illa prius quoque exstiterit, sed non ita magna et magnifica, qualem ipse aedificando, aedificiis nimirum amplificando ornandoque reddidit. Potuit etiam libri Tobi^e versor graecus , quod suo aevo Rages jam e vico e, g. aut oppido effecta fuerit urbs, per praeoccupationis figuram Rages nuncupare urbem: sicut v. g. regem dicimus natum hoc anno , diey etsi dum nasceretur, necdum fuerit rex. Reliqua dicta sunt n. 281 — 8. d) Difficultates allatae contra L. Judith et reliquos. 433. CI. Jahn fol. 554* molitur librum Judith non soium e Canone Scriptura: Divinitus inspiratae eradere, verum etiam ad paradoxas parabolas referre; etsi teste S. Hieronymo illum Synodus Nicaena in numero Sanctarum Scripturarum legatur conputajfie , et Judaei inter hagiographas Hi- fiorias reverenter conservasse ac legisse, n. 273—280. Dicit porro Vir. Cl. in libro Judith populos longius difsitos, juxta Singularem prorsus geographiam, quae NB. situi eorum prorsus non respondet, recenseri , ideoque exorbitanter et falsö in eas plagas congeri; subdit namque ; et ingentes flrages in his gentibus, quae juxta geographiam NB. adhuc magis exorbitantem narrantur, edidit: Nabuchodonosor videlicet eas edidit secundum exorbiN