Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189

20 vina Libri alicujus inspiratione, facere poterat ac de­buerat: quemadmodum plurimos omnino Patres fe­cisse, abunde intelligemus. 35. Vincentius vero neutiquam tradidit unicam illam regulam pro discernendis cunctis Catholicis veritatibus; quam patet locum non habere e. g. in quibusdam N. T. Libris quoque, in quaestione de valore Baptismi ab haereticis collati, de rejiciendo Regno Millenario, et visionis intuitivae dilatione, de­que aliis, qua; minime fuerunt ubique, semper et ab omnibus credita ; sunt tamen vere ac proprie Catholica : licet ut talia per conplura saecula non fuerint ab omnibus credita, n. 29. etc. 36. Apostolis quippe cuncta singulis prorsus, quas instituerant, Ecclesiis tradendi facultas vel oc­casio deerat. Quomodo enim e. g. potuissent singuli Apostoli omnes omnino N. T. Libros singulis tra­dere Ecclesiis i cum post factam eorum in universum Mundum dispersionem, sibi a Christo D. praeceptam, unus hic , alter alibi, aliusque post priorum Marty­rium, exaraverit vel approbaverit e. g. epistolam ali­quam? n. ii. Pariter cum deuterocanonici V. T. Li­bri nequaquam exstarent vel apud Judaeos conplu- res, minus autem apud gentiles; nec occasio adfue­rat, nec res ipsa suaserat; ut singulis conversis Ju.- dceis ac gentilibus Libros illos Apostoli commenda­rent, ac velut obtruderent, n. i3. etc. Simili ratione quum viventibus adhuc Apostolis in paucis eorum Ecclesiis fuerint haeretici eo progressi, ut Baptismi administrationem quoque sibi arrogarent; nulla urge­bat singulos omnino Apostolos occasio , singulis in Ecclesiis explicite docendi , valere Baptismum ab haereticis quoque collatum. In hujusmodi igitur ve­ritatibus, ex Apostolica Traditione eruendis, locum non habet objecta n. 33. Vincentii regula. 37. Idcirco similibus in dogmatibus deque deu- terocanonicis utriusque Testamenti Libris alteram debemus prae oculis habere Vincentii regulam, quam priori ibidem subjecit hisce: Si in ipsa vetustate duorum) aut trium hominum > vel certe civitatis

Next

/
Thumbnails
Contents