Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189
Apoc. C. i. 4* legimus: Gratia vobis et pax ab eo (Deo) — et a 7, Spiritibus, qui in conspectu throni ejus sunt. Quomodo autem ab his 7. Spiritibus obventura erat Ecclesiis gratia et pax, nisi per eorum conprecationem cum Ecclesiis, et junctarum orationum oblationem ? Ista indicantur etiam Apoc. 5. 8. cum dicuntur Spiritus, coram Deo et Agno procidentes, tenuisse phialas aureas, plenas odoramentorum, quee sunt orationes Sanctorum; Ex quo discimus, has per illorum conprecationes adjuvari offerrique Deo et Agno. Ibidem C. 4* 5. ante thronum Dei praesentes memorantur septem Spiri- tus Dei. Etiam Gabriel A. Luc. 1. 19. dixerat Za- chariae: Ego sum Gabriel, qui adfto ante Deum, et miffus sum loqui ad te, velut nempe illius mi« nifter. Angeli enim omnes sunt adminiflratorii Spiritus y in minifterium mifsi , utique non ab alio quam Deo suo et nostro, cui eatenus minifirant. hebr. 1. 14. Item Ps. 102.21. dicuntur minifiri ejus, (Dei) qui Facitis voluntatem ejus. Et in protoca- nonico C. 7. Danielis v. xo. dicitur: Millia millium minifirabant ei, et decies centena millia afsiflebant ei. Adde 2. Par. 18. 18. 420. Quid ergo occurrit in allatis S. Raphaelis assertis, quod a viro orthodoxo possit dici difficultas non parvi momenti; ut oportuerit etiam librum Tobiae per Ecclesiam a protocanonicis sejungi, et in secundum Canonem conjici, ac novissime parabolis accenseri ? Jurene ergo idem fieret de S. Libris , e quibus paria omnino Raphaelis assertis adduxi? Et tamen mox Cl. Vir fol. 55o. jf, 240. illam de 7. Spiritibus, in conspectu throni Divini ad- flantibus S.Litterarum doctrinam traducit velut ide a m Mehefianorum, quee serius post Tobiae aevum Mosaic# religioni illata et Commixta fuerit. Idem dicit illic de idea Asmodaei, aeque nulla prolata ratione, invita religione; jam enim ante Tobiae aevum in sacris quoque libris saepius mentio atque idea traditur daemoniorum: horumque nocendi Deo permittente , et necandi potentiam vel ex Jobi Libro fatis187