Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189
que Judaei discere poterant. Ipseque Cl. Vir adserta haec sua praedamnavit fol. 499- Sicut damnantur etiam ab ipso alias. 421. Altera non parvi momenti difficultas ei est: Angelus Raphael forma humana indutus ( ita sueverunt Angeli apparere) se Israelitam ejfe Mentitur. Narrare, Angelos Dei mentiri, non esset parabolam struere sed scandalosam omnino fabulam. Potuitque Angelus tum eo sensu dicere, se esse ex filiis Israel, C. 5. 7. quo Paulus iterato scripserat: Non enim omnes, qui ex Israel sunt, Israelite, —sed qui filii sunt promifsionis. Rom. 9. 6. Qui ex fide sunt, illi sunt filii Abrahoe. Gal. 3. 7. Tum quod inperio Dei, in ministerio custodiae filiorum Israel constitutus Raphael, potuerit dicere, se esse ex filiis Israel non secundum carnem, sed per ministerium esse se unum ex ipsisy ipso- rumque conservum Dei sprout Apoc. 19. 20. et C. 22. 9. Angelus dixerat Joanni: Conservus tuus sumy et fratrum tuorum, seu unus quasi ex vobis. 422. Rari ratione se ex tribu Nephtali dixerunt esse Tobias et Raphael, ille videlicet generey hic minifierio et cufiodia sibi a Deo demandata. Item quo sensu ac jure Angelus Luc. 1. 19. sine parabola se Gábrielem seu fortitudinem Dei nuncupaverat: pari ratione poterat se Angelus Tobias 12. i5. dicere Raphaelem, seu medicinam Dei, et C. 5. 18. Azariam seu auxilium Dei ; ad medendum namque et auxiliandum Tobiae et Sarse missus fuerat a Deo. Istius item filium se profitetur dicens, se filium esse Ananias magniy seu gratiae Dei magnaey vel nube tecti magni y nam nubes latibulum Ejus. Job. 22. 14. Potissima utique in V. T. nomina sunt myßlca Huncque allatis similia, e. g. Ezechias, Eze- chiel, fortitudo Dei, Ezriel auxilium Dei, Abdias servus Dei, Daniel judicium Dei etc. Num haec nomina sunt totidem mendacia? 423. Addit ibidem de Angelo: et longum iter conficit; apparitiones tam diuturnae alibi non occurrunt . Verum jam diximus n. 406. quam absonum 188