Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189

tu breviter facta ? Quanam vero ratione fieri potue­rit , ut ab hebraeis codicibus mox abessent tum ex­emplaria edictorum , quae teste protocanonico ejus­dem Libri textu indubie edita fuerunt, tum reliqua documenta, in posterioribus nunc Capitibus contenta, dictum fuit n. 3«5. etc. 417. Porro siquid valeret captatio allatas e S. Hieronymo sententiae; cum haec totum feriat Librum Esther, totus esset e vero Ecclesiae, atque etiam e Synagogae canone excludendus, inque secundum Cl. Viri Canonem conjiciendus ; quod facinus absit pro­cul. Caeterum quod S. Hieronymus de vulgata edi­tione graca et latina non raro exaggeratius fuerit locutus, quin tamen omnes ferire intenderet Codi­ces, demonstrabit dissertatio de 72 Interpretibus n. 37 — 60. 418. Neque scripsisset Cl. Vir ibidem: Acce­dunt quapiam, qua a libro protocanonico discre­pant, ut Eflher 16. 14. collatum cum C. 2. v. 21 — 23* hancque discrepantiam non praetendisset, si ex orthodoxis commentatoribus discere voluisset, jam Estheris aevo quoque haud Contemnendae potentiae fuisse Macedones, qui citatis in textibus memo­rantur; etsi posterius duntaxat sub Rege suo Philip­po, istiusque filio Alexandro M. amplius eminere cae- perint. Probant id nostri e profana quoque historia. Caetera de L. Esther dicta sunt n. 3o5— 3n. 419. Inde ad Tobia Librum transit foL 547. /. 237. dicens: Difficultates , qua in hac narra­tione occurrunt, MB. non parvi sunt momentiy 1) septem Angeli coram Deo consiflentes, seu mi- niflrantes, qui Deo orationes hominum offerunt, Ast quid horum potest orthodoxo doctori videri di- cique difficultas non parvi momenti? Anne quod C. 12. i5. legamus: Sum Raphael Angelus, unus e septem, qui adftamus ante Dominum: et v. 12. Obtuli orationem tuam Domino; quum his paria legamus etiam in S. Libris, quos Cl. Vir vix exclu­det a dotibus Divina inspirationis atque ob aucto­ritate firmandorum quoque dogmatum ? Quippe 186'

Next

/
Thumbnails
Contents