Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189

subvertit eum et templum ejus. C. 14. 21. Hinc autem minime sequitur, deinceps a Babyloniis non fuisse cultum Belum, nec tempium ejus instauratum, c quidem etiamsi rex jujsijfet, Beli idolum con- teri. Nam idem rex decrevit, ut omnis, qui blasphe­ma vérit Deum Judaeorum dispereat9 et domus ejus vafietur; Dan. 3. in protocanonico versu §6. quam- diu tamen id cbservatum fuit a Babyloniis? Neuti- quam ergo cum hißorice, quae posterius quoque cul­tum fuisse Babylone Belum refert, veritate pugnaty subversum fuisse a Daniele Belum ejusque templum. Loquuntur quidem nonnulli historici de Beli templo poß cevum Danielis exciso. At hoc potuit esse vel inßauratum prius, vel aliud ab illo. Unicum nam­que dicatum Belo Templum exstitisse in Babylonia, quis adhuc evicit ? 409. Item quonam idoneo argumento cönvincet falsitatis versum ya. testantem: Erat draco ma­gnus in loco illo, et colebant illum Babylonii ? Certe non e Sacra Historia. Ergone e projana9 il­lis saeculis adhuc obscurissima , fabulosissima et ad­modum manca evincet, a nullis Babylone cultum fuis­se avo Danielis draconem ? Potestne proferre Dá­nielt coaevam, aut vel supparem satisque accuratam Babyloniae historiam, quae neget 9 draconem a Ba­byloniis unquam fuisse cultum. Merum vero histo­ricorum silentium , velut argumentum mere nega- tivum9 nihil evaleret contra positivum testimonium. Atque tametsi alias nunquam cultum a Babyloniis fuisse draconem evinci posset; facile esset dicere, ra­rum adeo monstrum ipsis alias non occurrisse, V «1 in potestatem redigi non potuisse, ipsorumqiie reli­gionis dictamina continuo sub Persis Regibus, a qui­bus mox subjugati fuerunt , non parum mutata fuis­se , etc. Legimus item , a nonnullis gentibus Dra­conem fuisse cultum. 410. Demum Vir bone! si. narrationes de con­trito Belo ejusque templo diruto, et de occiso dra­cone pugnant cum veraci hifloria; illas non sunt parabola 9 sed aperta mendacia Danieli gloriose af­183

Next

/
Thumbnails
Contents