Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189
nosor quoque dicens: Video quatuor viros solutos, tt ambulantes in medio ignis: et nihil corruptionis in ás eft: et species Quarti, similis Filio Dei, gx. Angelo Dei. Poterat etiam Canticum, fors jam prius editum , recini a tribus illis juvenibus, quod exinde ob peculiarem hunc eventum sit dictum: C anticum trium puerorum. Haecne igitur est ejusmodi difficultas, ob quam Ecclesia Canticum illud in secundum, nescio quem, Canonem rejeciffet? — Et quidem illud persistente adhuc Templo jam fuisse in eo recitatum, indicare videtur tum versus53. Benedictus es in Ttmpio etc. tum singulis versibus juncta responsoria ad similitudinem Psalmi i35. tum horum , quae fidelium caetus in Litaniis iterare solet. Confer, n. 3o4 4°3. Ejusdem momenti est difficultas contra Susannae historiam ab ipso fol. 533. relata, et a nobis 72. vgg. discussa ; ut propter illam minime sit ne- cessum, parabolam facere ex historia Susannae; quam et Synagoga et S. Mater nostra Ecclesia, supra Petrum aedificata, tenuit tenetque ac praedicat iit vivum castimoniae exemplum , singularisque Divinae Providentiae instrumentum, ac neutiquam parabolice effictum. 404. Pares sunt binae difficultates, quas contra historiam Beli et draconis, Dan. ult. recitat, jam ab Hieronymo Prcefat. in Dánielem , relatas ex ore cujusdam Judaei sciscitantis : quodnam esset miraculum, Divinceque aspirationis indicium,vel draconem offa picis interjectum, vel Sacerdotum Belts machinas deprehensas ; quae magis prudentia solertis viri, quam prophetali effent spiritu perpetrata? Nec est neceffe, in hoc duplici Danie- lis facto adstruere miracula , aut thaumaturgam inspirationem. Sed quanam argumentandi lege inde evincitur , illam Danielis narrationem non esse hi- ftoriam sed parabolam, et nescio, ad qualem secundum Canonem ab Ecclesia conjectam ? 405. Altera, quae Judaeo illi visa est, sed orthodoxo videri nequit, difficultas est, facta per Ani8r