Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189

quasque haereses intulisse Ecclesiae proprias quae- sciones, contra quas diligentius defenderetur Di­vina scriptura, sanaque doctrina ; quam si nul­la talis necessitas cogeret* L. 2. de dono Perser. C< 20. Sicut ergo nullus, Christiano nomine dignus, praesumit eo titulo in dubium revocare dogmata r a Synodo Nicaena 1. successivis ad Tridentinum usque generalibus in conciliis declarata ; quod posterioribus duntaxat saeculis fuerint solenni decreto relata in do­gmatum Symbolum aut fidei Canones: quodve fue­rint prius inventi, qui de illis dubitarent: pariter a Christiano sensu alienum foret, ideo in dubium re­vocare Divinam Librorum deuterocanonicorum in­spirationem, quod illi non prius, quam a Concilio Trid. fuerint plenaria auctoritate relati in Librorum Divinitus inspiratorum Symbolum, seu Canonem: ac quod fuerint fors aliqui, qui de illorum Divina origine dubitarent. 33. Verum id faciendi facultatem Concilio Trid. defuisse, non solum heterodoxi, sed et sub Catholica nomine paradoxi nonnulli contenderunt ex eo, quod Concilium non tantum non potuerit declarationem suam desumere ex unanimi satis Patrum traditione, ut oportet; sed potius justa horum acies ei adverse­tur. Hac obstante autem non est faciendae Catholi­cae declarationi locus : prout docet regula a Vincen- tio Lerinensi tradita, Common, C. 3. et ab omni­bus orthodoxis probata: In ipsa Catholica Eccle­sia magnopere curandum est, ut id teneamus, quod ubique, quod semper, quod ab omnibus creditum est; hoc est enim proprie vereque Catho­licum , quod ipsa vis nominis ratioque declarat. 34* At mox visuri sumus , justam illam quam obtendunt, Patrum aciem in deluso illorum cerebro solum, stare contra Concilii Trid. declarationem, quibus liber non ullus videtur habitus pro Divinitus inspirato, nisi fuerit etiam in Canonem illatus, n. 26 — 8. Etenim alterum istud nonnisi Ecclesiarum auctoritate poterat fieri; primum vero unusquisque Boni Depositi investigatione satis convictus de Di­fi 2 ' *9

Next

/
Thumbnails
Contents