Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189
farsit parabolas fabulosis additamentis, qualia ipsi in memoratis Libris se demonstrare praesumunt. Christus usus est parabolis ut oportet brevibus, ac sine affictis nominibus propriis, dicendo: unus, quidam etc. sine eficta deductione genealogiarum , sine to- pographicis urbium notis , sine prolixis adjunctorum phaleris, absque die, loco nativitatis, mortis, festivarum solennitatum memorialium, aut confictarum litterarum vel decretorum Regiorum , aliarumque technarum, quibus gentiles sua dramata compserunt; ut populum concinna veri similitudine ac specie inducerent ad credendum, veros esse eventus, heroes. Deos ac Deas, divumque genealogias, quas illi tantis realitatis notis callide adornarunt. Haec omnia perpetrata sunt in memoratis Libris, ai non continent reales personas ac eventus. Parique, nequaquam parabolis, sed dramatibus propria amplificatione, per eos Libros decepti, similemque prorsus in errorem deducti fuissent Judaei aeque ac Christiani ad novissima usque tempora; cum ante ista persuasi fuerint, reales personas eventusque Tobice, Judith, etc. referri in cognominibus Libris. Sicne parabolas suas Christus ad fallendum exornavit ? Sacrique Scriptores eatenusne aemulati sunt gentilium fallendi artem , imo et succejfum per plurima saecula ? etc. 3q3. Denique cum manifestum sit, SS. Patres totamque orthodoxam Ecclesiam ab Apofiolis usque n. 38q — Libros Tobiae, Judith, etc. intellexisse de reatibus omnino personis ac eventibus; quo ausu praesumit quispiam avito illi consensui repugnare, praesertim postquam universum Ecclesiae Christi Sacerdotium in professione fidei, occasione promotionum elicienda , jurejurando asserit: S. Scripturam juxta eum sensum, quem tenuit, et tenet Mater Ecclesia, cujus ejl judicare de vero sensu et interpretatione Sacrarum Scripturarum , admitto: nec eas unquam nisi juxta unanimem consensum Patrum accipiam, et interpretabor. En consensus Ecclesiae Docentis, cui non assentiri, Catholii7 5