Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189
cum non est, sicut et, non assentiri Apostolorum Prőedicationi in quolibet puncto, n. 3Sg — 90 394. Concilium Trid. quidem Sejf. 4. cum in id primas suas curas intenderet, ut haereticam in interpretandis S. Litteris ingeniorum petulantiam coerceret, solummodo vetuit; ne quis in rebus fidei ac morum, — contra eum sensum, quem tenuit ac tenet S. Mater Ecclesia, — aut etiam contra unanimem consensum Patrum , ipsam S. Scripturam interpretari audeat. Verum Ecclesia Christi a filiis suis jure meritoque plus poscit, quam quod ad coercendam praecise haereticam ingeniorum petulantiam satis sit. Jure, inquam , meritoque poscit, ut filiorum unusquisque sacerrimam nobis Scripturam Divinitus inspiratam (2. Tim. 3. 16*.) in cunctis iis sententiis, quas constans Ecclesiae explanatio, praedicatio, usus, aut unanimis Patrum consensus declaravit, secundum eundem sensum S. Matris suce Ecclesice, cujus efi judicare de vero sensu et interpretatione S. Litterarum , admittat: nec eos XJnquam nisi juxta unanimem Patrum consensum accipiat, et interpretetur : prout ordinante Concilio Trid. edita per Summum tunc ovinm Christi Pastorem Pium 4* professio fidei poscit. Poscit idipsum S. Paulus 1. Cor. 1. 10. obtestans: Obsecro autem vos, fratres , per Nomen Domini Nofiri JESU Chrifii, ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata; sitis autem perfecti in eodem sensu, et in eadem sententia, praeprimis utique cum S. Matre vestra Ecclesia, jugisque ipsius doctrinae testibus S. Patribus. Quicunque enim Ecclesiam non habuerit Matrem, Deum non habebit Patrem' iterato scripserat S. Cyprianus, et identidem repetiit S. Augustinus. 3q5. Non ignoro, dictitare quosdam, se in exponendis S. Litteris minime invenire unanimem Patrum consensum, adeoque nec Ecclesiae. — Si ita est; ludicrum profecto est laudatum generalis Concilii Trid. Decretum , ac porro ipsum quoque Concilium : ludicra est totius hierarchia Sacerdotii Christi pro176