Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189

nifias et neo - conversos , inpeti caeperit. In quaestio­ne autem de librorum illorum auctoritate, non po­tuit non moveri etiam quaestio , vel potius opposi­tio quoque: annon Libri Tobiae ac Judith fictitias solum personas eventusque contineant. Ac porro de hoc quoque respondere oportuit Apostolos , dum pierisque Ecclesiis tradiderunt libros illos sine diffidentia suscipiendos. Et quod responsum uná cum libris illis tradiderunt Apoftoli pierisque Ec- clesiis, illud istorum Scriptores, seu Patres tradi­derunt nobis. Itaque quod audifiis ab initio , in vobis permaneat. Si in vobis permanserit, quod audifiis ab initio, et vos in Filio et Patre mane­bitis. i. Jo. 2. ■24* Proin ipsorum Apofiolorum Tra­ditioni, pierisque Ecclesiis factae refragantur no­vissimi Doctores , qui Tobiam et Judith (Job, Esther ac Jonam) personas mere effictas , et eventus in eo­rum Libris contentos, pia solum dramata esse con­tendunt, quae prout comta et phalerata sunt, nequi- dem potuerint evenire. Ideo quippe contra jugem ab Apostolis usque Patrum sententiam negant, Libros illos continere hifioriam ; quia in illis conplura nar­rantur , quae eatenus esse fierique non potuisse con­tendunt. 3qr. Hoc concejjo, nequirent libri illi vel pa­rabolis accenseri : prout illos nonnulli modestius nuncupant; sed inter fabulosos essent numerandi. Hoc enim est discrimen inter fabulam et parabo­lam, quod in illa contineantur quaedam adminus, quae eatenus esse aut evenire non potuerunt; parabola au­tem narret, quae eatenus fieri potuerunt, etsi non evenissent unquam. Non pauca autem memoratis in libris narrantur, quae eatenus esse aut esse potuisse negant, qui e novissimis solum sacculis amant oleum pro lucubrationum suarum lampadibus emere, prisca vero spernunt. 392. Subinde merum obtrudunt incautis fucum, cum dicunt: Christum quoque saepius usum fuisse parabolis, neque porro irreligiosum esse, quosdam V. T. Libros accensere parabolis. Christus enim non i ?4

Next

/
Thumbnails
Contents