Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189
ratse sunt pleréeque Ecclesiae, priusquam in Cano* nem fuissent relati. 30. Meminerint enimvero adversarii nostri disceptationis de Baptismo ab hcsreticis collato, quem ipsi quoque non inprobant: et facile assequentur , Libros Deuterocanonicos non minus potuisse serius inferri in S. Librorum Canonem: ac ille sero satis relatus est in Canonem dogmatum. Praetereo diuturnam admodum dubitationem de eo: num ab omni prorsus reatu liberi decedentes, protinus ad intuitivem Dei fruitionem admittantur; quod tamen unanimi fide nobiscum profitentur acatholici. Sunt nimirum hujusmodi aliqua posita in ruinam et in resurrectionem multorum, Luc. 2. 34. quae idcirco humili cum cautela et docilitate sunt tractanda usque ad Ecclesiae Conquisitionem magnam. Act. i5. 7. 31. De allatis paulisper, deque cunctis prope dogmatibus, quae saeculorum successione in generalibus a Nicaeno 1. ad Tridentinum usque Conciliis declarata sunt, a pluribus multo dubitatum fuit, quam de Divina Librorum deuterocanonicorum inspiratione. De illis imo dogmatibus plerisque lites, Ecclesiae integritati infestae efferbuerant, ob quas coacta fuerat Ecclesia in generales Synodos se adunare , atque inpugnatas fidei veritates Symbolo aut dogmatum Canonibus solenni declaratione inserere. De Librorum vero deuterocanonicorum Divina inspiratione solum a paucioribus, et citra contentiones ullumque animarum periculum dubitabatur, antequam saeculi 16 Novatores apertum eis bellum obmoverent. Solum igitur eorum innovatione coacta fuit Ecclesia , Libros illos solenni declaratione inferre in cecúmeni- cum Canonem Librorum Divinitus inspiratorum, seu quorum Deus sit auctor. Sess. 4 Cone. Trid. 32. Eum constanter fuisse Ecclesiae morem, novit quilibet ejus Historiae gnarus; nec miratur aut sciscitatur: cur non prius, quam in Concilio Trid. universes. Ecclesiae auctoritate prolatum fuerit Librorum Divinitus inspiratorum Svmbolum seu Canon. Didicimus enim, inquit S. Augustinus , singulas i8