Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189

J ÓÉ) minisei , in concilii Decreto recensitis Libris non omnibus Divinam asseri auctoritatem , sed admitti auctoritatis discrimen inter proto - ac deutero-cano­nicos ? 373. Insertis Decreto omnibus deuterocanoni- cis quoque Libris concludit S. Synodus: Siquis au­tem Libros integros cum omnibus suis partibus, prout in Ecclesia Catholica legi consueverunt 9 et in veter e Vulgata editione habentur , pro sa­cris ac NB. Canonicis non susceperit: et Tradi­tiones praedictas sciens et prudens contempserit, anathema sit. Itaque Concilii D.eique anathema in­currit, quisquis omnes in Decreto contentos Libros horumque partes, pro Sacris ac Canonicis non su­scipit, et quidem ea, qua Divinas Traditiones sus­cipere oportet pietate ac reverentia: et qua susci­piendi sunt Libri, quorum unus Deus eß Author'. quosve ideo vere Sacros esse ac Canonicos profite­tur S. Synodus. Seque omnibus illis in confirrrian- dis dogmatibus, et inflaurandis in Ecclesia mo­ribus , usuram efie profitetur. 374* His aperte damnatur nonnullorum error, qui cum CI. Profess. Jahn in latrod. Lat. jf. 3o. prae­tendunt , a Trid. Concilio nequaquam repudiatum fuisse inter enumeratos in Decreto Libros discrimen, quo eorum nonnullos solum ad promovendam popu­li pietatem , ac neutiquam ad firmanda dogmata adhibere oporteat. Nimisque sero nituntur post tot Conciliorum et Christi D. Vicariorum declarationes, errorem suum fulcire S. Hieronymi verbis n. 27a ex­planatis. Neque post tanta fuisset S. Hieronymus eate- nus locutus. Praemissis solummodo addimus Pallavi- cinum, Hiß. L. 6. C. ii. n. 4* testantem , fuisse a Bertano et Seripando propositum: an expedi­ret S. Libros in duas classes partiri, alteram eorum , qua: ad promovendam populi pietatem pertinent — alteram eorum, quibus etiam fidei dogmata innituntur. Sed ea divisio, tametsi ab aliquo auctore prius facta (a Cajetano) et tunc a Seripando promota per libellum eruditifsimum ,

Next

/
Thumbnails
Contents